|
30. Nec qui dicunt Spiritum promissum venisse in Paulo, aut
Montano, etc. Nec eos audiamus, qui dicunt Spiritum sanctum, quem
in Evangelio Dominus promisit discipulis, aut in Paulo apostolo
venisse, aut in Montano et Priscilla, sicut Cataphryges dicunt,
aut in nescio quo Manete vel Manichaeo, sicut Manichaei dicunt.
Tam enim caeci sunt isti, ut Scripturas manifestas non intelligant;
aut tam negligentes salutis suae, ut omnino non legant. Quis enim,
cum legerit, non intelligat vel in Evangelio quod post Domini
resurrectionem scriptum est, dicente Domino, Ego mitto promissum
Patris mei in vos; vos autem sedete hic in civitate, quousque
induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49)? Et in Actibus
Apostolorum, posteaquam Dominus abscessit a discipulorum oculis in
coelum, decem diebus peractis, die Pentecostes non attendunt
apertissime venisse Spiritum sanctum; et cum essent illi in civitate,
sicut eos ante monuerat, implevisse illos, ita ut loquerentur
linguis. Nam diversae nationes quae tunc aderant, unusquisque
audientium suam linguam intelligebant (Act. II, 1-11). Sed
isti homines decipiunt eos qui negligentes catholicam fidem , et ipsam
fidem suam quae in Scripturis manifesta est, nolunt discere , et quod
est gravius et multum dolendum, cum in Catholica negligenter
versentur, haereticis aurem diligenter accommodant.
|
|