|
31. Nec audiendi Donatistae negantes Ecclesiam per orbem esse
diffusam. Donatus ipse a suis divisus. Donatus Romae cum
Caeciliano causam dicens, nihil probat. Donatistae Baptismum nisi
ipsi dederint, inanem esse volunt. Nec eos audiamus, qui sanctam
Ecclesiam, quae una catholica est, negant per orbem esse diffusam,
sed in sola Africa, hoc est, in parte Donati pollere arbitrantur.
Ita surdi sunt adversus prophetam dicentem, Filius meus es tu, ego
hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Et
alia multa, sive in Veteris, sive in Novi Testamenti libris, quae
scripta sunt, ut apertissime declarent Ecclesiam Christi per orbem
terrae esse diffusam. Quod cum eis objicimus, dicunt jam ista omnia
fuisse completa, antequam esset pars Donati, sed postea totam
Ecclesiam perisse, et in sola Donati parte reliquias ejus remansisse
contendunt. O linguam superbam et nefariam! nec si vere sic
viverent, ut vel inter se pacem postea custodirent. Nunc autem non
attendunt jam in ipso Donato completum fuisse quod dictum est, In qua
mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis (Matth. VII,
2). Sicut enim Christum dividere conatus est, sic ipse a suis
quotidiana concisione dividitur. Ad hoc etiam pertinet illud quod
Dominus dicit, Qui enim gladio percusserit, gladio morietur (Id.
XXVI, 52). Gladius enim illo loco, siquidem in malo positus
est, discordiosam linguam significat, qua tunc ille infelix Ecclesiam
percussit, sed non occidit. Non enim dixit Dominus, Qui occiderit
gladio, gladio morietur; sed, Qui gladio usus fuerit, inquit,
gladio morietur. Ergo ille percussit Ecclesiam lingua litigiosa, qua
nunc ipse conciditur, ut omnino dispereat atque moriatur. Et tamen
illud tunc apostolus Petrus, non superbia sua, sed quamvis carnali,
tamen amore Domini fecerat. Itaque admonitus recondit gladium: iste
autem nec victus hoc fecit. Siquidem cum episcopo Caeciliano causam
cum diceret, audientibus episcopis Romae, quos ipse petiverat, nihil
eorum quae intenderat potuit probare; et sic remansit in schismate, ut
suo gladio moreretur. Populus autem ipsius, quando non audit
Prophetas et Evangelium, in quibus apertissime scriptum est
Ecclesiam Christi per omnes gentes esse diffusam, et audit
schismaticos, non Dei gloriam quaerentes, sed suam, satis significat
servum se esse, non liberum, et aurem dexteram se habere praecisam.
Petrus enim errans in amore Domini, servo, non libero, aurem
dexteram praecidit. Ex quo significat, eos qui gladio schismatis
feriuntur, et servos esse carnalium desideriorum, nondum eductos in
libertatem Spiritus sancti, ut jam non confidant in homine; et non
audire quod dextrum est, id est, Domini gloriam per catholicam
Ecclesiam latissime pervagatam, sed audire sinistrum humanae
inflationis errorem. Sed tamen cum Dominus dicat in Evangelio, cum
per omnes gentes Evangelium fuerit praedicatum, tunc finem esse
futurum (Matth. XXIV, 14); quomodo isti dicunt quod jam
caeterae omnes gentes ceciderunt a fide, et in sola parte Donati
remansit Ecclesia, cum manifestum sit, ex quo ista pars ab unitate
praecisa est, nonnullas gentes postea credidisse, et adhuc esse
aliquas quae nondum crediderunt, quibus quotidie non cessatur
Evangelium praedicari? Quis non miretur esse aliquem qui se
christianum dici velit, et adversus Christi gloriam tanta impietate
rapiatur, ut audeat dicere omnes populos gentium, qui modo adhuc
accedunt Ecclesiae Dei, et in Dei Filium festinanter credunt,
inaniter facere, quia non eos aliquis donatista baptizat? Sine dubio
ista exsecrarentur homines, et eos sine dilatione relinquerent, si
Christum quaererent, si Ecclesiam diligerent, si liberi essent, si
aurem dexteram integram retinerent.
|
|