|
32. Non audiendi Luciferiani, qui licet non rebaptizent,
praeciderunt se ab Ecclesia, quia resipiscentes ab Ariana haeresi
recipiebat. Nec eos audiamus, qui quamvis neminem rebaptizent,
praeciderunt se tamen ab unitate, et Luciferiani magis dici quam
Catholici maluerunt. In eo enim quod intelligunt baptisma Christi
non esse repetendum, recte faciunt. Sentiunt enim Sacramentum sancti
lavacri nusquam esse, nisi ex catholica Ecclesia; sed eam formam
secum habere sarmenta praecisa, quam in ipsa vite, antequam
praeciderentur, acceperant. Hi sunt enim de quibus Apostolus dicit:
Habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II
Tim. III, 5). Est enim magna virtus pietatis, pax et unitas;
quia unus est Deus. Hanc illi non habent, quia praecisi ab unitate
sunt. Itaque, si qui ex ipsis ad Catholicam veniunt, non iterant
speciem pietatis quam habent; sed accipiunt virtutem pietatis quam non
habent. Nam et amputatos ramos denuo posse inseri, si non
permanserint in incredulitate, apertissime Apostolus docet (Rom.
XI, 23). Quod cum Luciferiani intelligunt, et non
rebaptizant, non improbamus: sed quod etiam ipsi praecidi a radice
voluerunt, quis non detestandum esse cognoscat? Et ideo maxime, quia
hoc eis displicuit in Ecclesia catholica, quod vere catholicae
sanctitatis est. Nusquam enim tam vigere debent viscera
misericordiae, quam in catholica Ecclesia, ut tanquam vera mater nec
peccantibus filiis superbe insultet, nec correctis difficile ignoscat.
Non enim sine causa inter omnes Apostolos hujus Ecclesiae catholicae
personam sustinet Petrus: huic enim Ecclesiae claves regni coelorum
datae sunt, cum Petro datae sunt (Matth. XVI, 19). Et cum
ei dicitur, ad omnes dicitur, Amas me? Pasce oves meas (Joan.
XXI, 17). Debet ergo Ecclesia catholica correctis et pietate
firmatis filiis libenter ignoscere; cum ipsi Petro personam ejus
gestanti, et cum in mari titubasset (Matth. XIV, 30), et cum
Dominum carnaliter a passione revocasset (Id. XVI, 22), et
cum aurem servi gladio praecidisset, et cum ipsum Dominum ter negasset
(Id. XXVI, 51, 70-74), et cum in simulationem postea
superstitiosam lapsus esset (Galat. II, 12), videamus veniam
esse concessam, eumque correctum atque firmatum usque ad dominicae
passionis gloriam pervenisse. Itaque post persecutionem quae per
Arianos haereticos facta erat, posteaquam pax, quam quidem Catholica
in Domino tenet, etiam a principibus saeculi reddita est, episcopi
qui perfidiae Arianorum in illa persecutione consenserant, multi
correcti redire in Catholicam delegerunt, damnantes sive quod
crediderant, sive quod se credidisse simulaverant. Hos Ecclesia
catholica materno recepit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis
per galli cantum admonitum, aut tanquam eumdem post pravam simulationem
Pauli voce correctum. Hanc illi matris charitatem superbe
accipientes, et impie reprehendentes, quia Petro post galli cantum
surgenti non gratulati sunt (Matth. XXVI, 75), cum
Lucifero, qui mane oriebatur, cadere meruerunt (Isai. XIV,
12).
|
|