|
34. Nec qui resurrectionem carnis negant. Nec eos audiamus, qui
carnis resurrectionem futuram negant, et commemorant quod ait apostolus
Paulus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; non
intelligentes quod ipse dicit Apostolus, Oportet corruptibile hoc
induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum
enim hoc factum fuerit, jam non erit caro et sanguis, sed coeleste
corpus . Quod et Dominus promittit, cum dicit, Neque nubent,
neque uxores ducent, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth.
XXII, 30). Non enim jam hominibus, sed Deo vivent, cum
aequales Angelis facti fuerint. Immutabitur ergo caro et sanguis, et
fiet corpus coeleste et angelicum. Et mortui enim resurgent
incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 50-53): ut et
illud verum sit, quod resurget caro; et illud verum sit, quod caro et
sanguis regnum Dei non possidebunt.
|
|