|
35. Fidei simplicitate lactari oportet, cum parvuli sumus.
Charitas perfecta nec cupiditatem saeculi compatitur, nec timorem.
Cognitio veritatis in corde mundato. Ista fidei simplicitate et
sinceritate lactati nutriamur in Christo; et cum parvuli sumus,
majorum cibos non appetamus, sed nutrimentis saluberrimis crescamus in
Christo, accedentibus bonis moribus et christiana justitia, in qua
est charitas Dei et proximi perfecta et firmata: ut unusquisque
nostrum de diabolo inimico et angelis ejus triumphet in semetipso in
Christo quem induit. Quia perfecta charitas nec cupiditatem habet
saeculi, nec timorem saeculi; id est, nec cupiditatem ut acquirat res
temporales, nec timorem ne amittat res temporales. Per quas duas
januas intrat et regnat inimicus, qui primo Dei timore, deinde
charitate pellendus est. Debemus itaque tanto avidius appetere
apertissimam et evidentissimam cognitionem veritatis, quanto nos
videmus in charitate proficere, et ejus simplicitate cor habere
mundatum, quia ipso interiore oculo videtur veritas: Beati enim mundo
corde, inquit, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ut in
charitate radicati et fundati praevaleamus comprehendere cum omnibus
sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et
profundum; scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi,
ut impleamur in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III,
17-19): et post ista cum invisibili hoste certamina, quoniam
volentibus et amantibus jugum Christi lene est, et sarcina ejus levis
(Matth. XI, 30), coronam victoriae mereamur.
|
|