|
2. Quomodo vincitur diabolus. Vincuntur invisibiles potestates,
ubi vincuntur cupiditates. Multi autem dicunt: Quomodo possumus
vincere diabolum quem non videmus? Sed habemus magistrum, qui nobis
demonstrare dignatus est quomodo invisibiles hostes vincantur. De illo
enim dicit Apostolus: Exuens se carne, principatus et potestates
exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso (Coloss. II,
15). Ibi ergo vincuntur inimicae nobis invisibiles potestates, ubi
vincuntur invisibiles cupiditates: et ideo quia in nobis ipsis vincimus
temporalium rerum cupiditates, necesse est ut in nobis ipsis vincamus
et illum qui per ipsas cupiditates regnat in homine. Quando enim
dictum est diabolo, Terram manducabis; dictum est peccatori, Terra
es, et in terram ibis (Gen. III, 14, 19). Datus est ergo
in cibum diabolo peccator . Non simus terra, si nolumus manducari a
serpente. Sicut enim quod manducamus, in nostrum corpus convertimus,
ut cibus ipse secundum corpus hoc efficiatur quod nos sumus: sic malis
moribus per nequitiam et superbiam et impietatem hoc efficitur quisque
quod diabolus, id est, similis ejus; et subjicitur ei, sicut
subjectum est nobis corpus nostrum. Et hoc est quod dicitur,
manducari a serpente. Quisquis itaque timet illum ignem qui paratus
est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41), det operam
triumphare de illo in semetipso. Eos enim qui foris nos oppugnant,
intus vincimus, vincendo concupiscentias per quas nobis dominantur.
Et quos invenerint sui similes, secum ad poenas trahunt.
|
|