|
3. Daemones quomodo in coelestibus sunt, et rectores tenebrarum.
Sic et Apostolus dicit, quod in semetipso pugnat adversus potestates
exteriores. Ait enim: Non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, sed adversus principes et potestates hujus mundi, rectores
harum tenebrarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus
(Ephes. VI, 12). Coelum enim dicitur et iste aer, ubi venti
et nubes et procellae et turbines fiunt; sicut etiam Scriptura dicit
multis locis, Et intonuit de coelo Dominus (Psal. XVII,
14); et, aves coeli (Psal. VIII, 9); et, volatilia
coeli (Matth. VI, 26); cum manifestum sit aves in aere
volare. Et nos in consuetudine hunc aerem coelum appellamus: nam cum
de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus, Qualis est aer?
aliquando, Quale est coelum? Hoc dixi, ne quis existimet ibi
habitare mala daemonia, ubi solem et lunam stellas Deus ordinavit.
Quae mala daemonia ideo Apostolus appellat spiritualia, quia etiam
mali angeli in Scripturis divinis spiritus appellantur. Ideo autem
rectores harum tenebrarum eos dicit, quoniam peccatores homines
tenebras appellat, quibus isti dominantur. Ideo et alio loco dicit,
Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes.
V, 8): quia ex peccatoribus justificati erant. Non ergo
arbitremur in summo coelo habitare diabolum cum angelis suis, unde
lapsum esse credimus.
|
|