|
4. Manichaeorum error de gente tenebrarum contra Deum rebellante.
Sic enim erraverunt Manichaei, qui dicunt ante mundi constitutionem
fuisse gentem tenebrarum, quae contra Deum rebellavit: in quo bello
credunt miseri omnipotentem Deum non sibi aliter potuisse succurrere,
nisi partem suam contra eam mitteret. Cujus gentis principes, sicut
illi dicunt, devoraverunt partem Dei, et temperati sunt ut posset
mundus de illis fabricari. Sic dicunt Deum pervenisse ad victoriam
cum magnis calamitatibus et cruciatibus et miseriis membrorum suorum:
quae membra dicunt esse commixta tenebrosis visceribus principum
illorum, ut eos temperarent, et a furore compescerent. Et non
intelligunt tam sacrilegam esse suam sectam, ut credant omnipotentem
Deum non per creaturam quam fecerit, sed per ipsam naturam suam
bellasse cum tenebris: quod nefas est credere. Neque hoc solum, sed
etiam illos qui victi sunt, factos esse meliores, quia furor eorum
compressus est: Dei autem naturam quae vicit, factam esse
miserrimam. Dicunt etiam eam per ipsam commixtionem perdidisse
intellectum et beatitudinem suam, et magnis erroribus et cladibus esse
implicatam. Quam si aliquando vel totam purgari dicerent, magnam
tamen impietatem contra omnipotentem Deum affirmarent, cujus partem
crederent tanto tempore in erroribus et poenis esse jactatam sine aliquo
peccati crimine. Nunc vero infelices audent adhuc dicere nec totam
posse purgari; et ipsam partem quae purgari non potuerit, proficere ad
vinculum, ut inde involvatur et illigetur malitiae sepulcro ; et sic
ibi semper sit pars ipsa Dei misera, quae nihil peccavit, et
affligatur in aeternum carcere tenebrarum . Hoc illi dicunt, ut
simplices animas fallant. Sed quis tam simplex est, ut ista non
sentiat esse sacrilega, quibus affirmant omnipotentem Deum necessitate
oppressum esse, ut partem suam bonam et innocentem tantis cladibus
obruendam et tanta immunditia inquinandam daret, et non totam liberare
posset; et quod liberare non potuerit, aeternis vinculis colligaret?
Quis ergo ista non exsecretur? quis non intelligat impia esse et
nefanda? Sed illi quando capiunt homines, non ista prius dicunt;
quae si dicerent, riderentur, aut fugerentur ab omnibus : sed eligunt
capitula de Scripturis, quae simplices homines non intelligunt; et
per illa decipiunt animas imperitas, quaerendo unde sit malum. Sicut
in isto capitulo faciunt, quod ab Apostolo scriptum est, Rectores
harum tenebrarum, et spiritualia nequitiae in coelestibus. Quaerunt
enim deceptores illi, et interrogant hominem Scripturas divinas non
intelligentem, unde sint in coelo rectores tenebrarum: ut cum
respondere non potuerit, traducatur ab eis per curiositatem; quia
omnis anima indocta curiosa est. Qui autem fidem catholicam bene
didicit, et bonis moribus et vera pietate munitus est, quamvis eorum
haeresim nesciat, respondet illis tamen. Nec enim decipi potest, qui
jam novit quid pertineat ad christianam fidem, quae catholica dicitur,
per orbem terrarum sparsa, et contra omnes impios et peccatores,
negligentes autem etiam suos , Domino gubernante secura.
|
|