|
5. Spiritualia nequitiae in coelestibus, quo sensu dictum. Quoniam
ergo dicebamus apostolum Paulum dixisse habere nos colluctationem
adversus rectores tenebrarum et spiritualia nequitiae in coelestibus;
et probavimus etiam istum aerem terrae proximum coelum vocari: oportet
credere adversum diabolum et angelos ejus nos dimicare, qui gaudent
perturbationibus nostris. Nam et ipse Apostolus alio loco diabolum
principem potestatis aeris hujus appellat (Ephes. II, 2).
Quamvis ille locus, ubi ait, Spiritualia nequitiae in coelestibus,
possit et aliter intelligi, ut non ipsos praevaricatores angelos in
coelestibus esse dixerit, sed nos potius, de quibus alio loco dicit,
Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III, 20): ut nos
in coelestibus constituti, id est, in spiritualibus praeceptis Dei
ambulantes, dimicemus adversus spiritualia nequitiae, quae nos inde
conantur abstrahere. Magis ergo illud quaerendum est, quomodo
adversus eos quos non videmus, pugnare possimus, et vincere; ne
putent stulti adversus aerem nos debere certare.
|
|