|
6. Corpus castigandum, ut diabolus et mundus vincantur. Docet
itaque Apostolus ipse, dicens: Non sic pugno, quasi aerem caedens;
sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis
praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 26, 27).
Item dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Id.
XI, 1). Quare intelligendum est, etiam ipsum Apostolum in
semetipso triumphasse de potestatibus hujus mundi, sicut de Domino
dixerat (II Cor. II, 14, et Coloss. II, 15), cujus
se imitatorem esse profitetur. Imitemur ergo et nos illum, sicut
hortatur, et castigemus corpus nostrum, et in servitutem redigamus,
si mundum volumus vincere. Quia per illicitas delectationes suas et
pompas et perniciosam curiositatem nobis dominari potest hic mundus, id
est, ea quae in hoc mundo perniciosa delectatione colligant amatores
rerum temporalium, et diabolo atque angelis ejus servire cogunt:
quibus omnibus si renuntiavimus, redigamus in servitutem corpus
nostrum.
|
|