|
7. Ut corpus nobis subjiciatur, subjiciamus nos ipsos Deo, cui
omnis creatura servit, velit nolit. Justorum et injustorum in hujus
vitae bonis et malis discrimen. Sed ne quis forte hoc ipsum quaerat,
quomodo fiat ut corpus nostrum servituti subjiciamus; facile intelligi
et fieri potest, si prius nos ipsos subjiciamus Deo, bona voluntate
et sincera charitate. Nam omnis creatura, velit nolit, uni Deo et
Domino suo subjecta est. Sed hoc admonemur, ut tota voluntate
serviamus Domino Deo nostro. Quoniam justus liberaliter servit,
injustus autem compeditus servit. Omnes tamen divinae providentiae
serviunt: sed alii obediunt tanquam filii, et faciunt cum ea quod
bonum est; alii vero ligantur tanquam servi, et fit de illis quod
justum est. Ita Deus omnipotens, Dominus universae creaturae, qui
fecit omnia, sicut scriptum est, bona valde (Gen. I, 31), sic
ea ordinavit, ut et de bonis et de malis bene faciat. Quod enim juste
fit, bene fit. Juste autem sunt beati boni, et juste mali poenas
patiuntur. Ergo et de bonis et de malis bene facit Deus, quoniam
juste omnia facit. Boni sunt autem, qui tota voluntate Deo
serviunt; mali autem necessitate serviunt: nemo enim leges
Omnipotentis evadit. Sed aliud est facere quod lex jubet, aliud pati
quod lex jubet. Quapropter boni secundum leges faciunt, mali secundum
leges patiuntur.
8. Nec nos moveat quod in hac vita secundum carnem quam portant,
justi multa gravia et aspera tolerant. Nihil enim mali patiuntur, qui
jam possunt dicere quod ille vir spiritualis exsultat et praedicat
Apostolus, dicens: Gloriamur in tribulationibus; scientes quoniam
tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero
spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
3-5). Si ergo in hac vita, ubi tanta tormenta sunt, possunt boni
et justi viri, cum talia patiuntur, non solum aequo animo tolerare,
sed etiam in Dei charitate gloriari ; quid cogitandum est de illa
vita, quae nobis promittitur, ubi nullam de corpore molestiam
sentiemus? Quoniam non ad hoc resurget corpus justorum, ad quod
resurget corpus impiorum: sicut scriptum est, Omnes resurgemus, sed
non omnes immutabimur. Et ne quisquam putet non justis immutationem
istam promitti, sed potius injustis, et eam existimet esse poenalem,
sequitur et dicit: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur
(I Cor. XV, 51, 52). Quicumque ergo mali sunt, sic
ordinati sunt: quia et unusquisque sibi, et omnes invicem sibi
nocent. Hoc enim appetunt quod perniciose diligitur, et quod eis
facile auferri potest; et hoc sibi auferunt invicem, quando se
persequuntur. Et ideo cruciantur quibus auferuntur temporalia, quia
diligunt ea: illi autem qui auferunt, gaudent. Sed talis laetitia
caecitas est, et summa miseria: ipsa enim magis implicat animam, et
ad majora tormenta perducit. Nam gaudet et piscis, quando hamum non
videns, escam devorat: sed cum piscator eum adducere coeperit,
viscera ejus torquentur primo; deinde ab omni laetitia sua per ipsam
escam de qua laetatus est, ad consumptionem trahitur. Sic sunt omnes
qui de bonis temporalibus beatos se putant: hamum enim acceperunt, et
cum illo sibi vagantur; veniet tempus ut sentiant quanta tormenta cum
aviditate devoraverint. Et ideo bonis nihil nocent; quia hoc eis
auferunt quod non diligunt: nam quod diligunt, et unde beati sunt,
auferre illis nemo potest. Cruciatus vero corporis malas animas
miserabiliter affligit, bonas autem fortiter purgat. Sic fit ut et
malus homo et malus angelus divinae providentiae militent; sed nesciunt
quid boni de illis operetur Deus. Non itaque pro meritis officii,
sed pro meritis malitiae stipendiantur.
|
|