|
Duarum matronarum vobis censoribus causam videor suscepisse: utraque
negotia magnis lateribus panditurus, ut quidquid ex judicio vestro
veritas expostulata diremerit, id una de duabus observet. Idcirco in
hoc coetu vestro jus recito, tabulas offero. Lege agatur, quia de
possessione contentio est: et revolvere imperiali sanctione sententias
non morabor, ut quidquid veritatis ordo perspexerit, juxta legem
divinitus datam consessus vestri sententia promulgetur. Una quibusdam
temporibus adulterio deprehensa possessionis nostrae praecoqua
pervasione jura temeraverat: alia merito castitatis per sententiam
donatoris, possidentem illam quae auribus vestris videtur exacta,
nonnulla apud saeculum prius clandestina fraude privaverat:
redhibitione compellitur quotidie reddere; et adhuc quantum reddiderat
debet. Totum enim, quidquid possessioni defenderat, abjuramus.
Ergo si causae faciem, si frontem parabolae vultis audire: Gentes
haereditatem nostram, possessionem, et terminos terrae nobis augustali
jure concessam, potens quondam, dives auro mulier Synagoga pervasit.
Mox supplicavimus, preces retinemus in manibus, introductio protinus
fundi, habita possessio in nostro jure consistit. Resolvi nolumus
tamen, quidquid ornamentorum mulier inquieta pervasit. Quae cum
postularetur ut redderet, lentius quam deberet exsolvit. Nunc ergo ad
hanc matremfamilias et viduam, nostra materfamilias, hoc est ad
Synagogam,
ECCLESIA dixit: Recita quid merueris, et ego quid meruero,
recitabo.
SYNAGOGA respondit: Prophetae ad me omnes venerunt, quod tu
diffiteri non poteris.
ECCLESIA dixit: Certum est quod Prophetae, dum ad te
veniunt, remorandi pro tempore velut ad hospitam cucurrerunt: nam
probo eosdem sponsi mei juvenes metatores, scilicet Christi gerulos
litterarum, mandatorum etiam portitores, invidiae causa a te fuisse
interfectos. Numquid si ad te venissent, a te quispiam eorum
potuisset occidi? Sed quia ad me veniebant, causa zeli homines meos
recipi cum non sustineres, gladio et fustibus affecisti.
SYNAGOGA respondit: Etiam si istud quod asseris feci, recte
et honeste peccavi: quia ego regem noveram, cujus litteras frequenter
acceperam: et tu silvicola quaerebaris, quae Barbarorum ritu, rure,
collibus, intra invia vel secreta agresti quondam tugurio commanebas.
Nam quid te aliquando rusticius fuit? Tu cum gentibus, cum quibus
ego saepe pugnavi, pastorali more balantia, credo, pecora
sequebaris: ego sceptro et legionibus fulta, apud Jerosolymam
purpureo amictu regnabam; ego Romanum possidebam imperium; ego
reges, milites, et alienigenarum gentium duces occidi: mihi Persa et
Indus aurum, gemmas, ebur, argentum et sericum, totasque opes
advexit: tu montana, rustica, apta pecoribus; tu pressis in vallibus
tantum diversabare sollicita; tu ex vasta rupe condensior , cui
rimosus lapis timidum quondam praestabat hospitium, lac de caseo,
vaccinia cum glande mandebas: ego Pharaonem in suis curribus, ego
Aegyptios, ego Chananaeos, Jebusaeos, et Cethaeos, et
Pheresaeos reges occidi.
ECCLESIA dixit: Recognosco quae loqueris, et laudes tuas
diffiteri non possum. Scio quia urbis tuae et ambitiosa fora et
Capitolia celsa vidisti: armorum tuorum impressio, et fulgentia
clypeorum signa, spicula, enses, jacula missorum telorum, expressus
equestrium exercituum gemitus, magnos ornatus duces et tyrannos
stravit. Scio potentiam tuam, quam Jerosolyma illa pompatili fastu
ructuabat. Scio enim quia tibi quondam Romanus orbis intremuit, et
terra gentium palpitavit. Sed memor esse debes quid propter unam
mulierem Dinam feceris in Sichem: imbelles homines, et innocentiae
suae honore fulgentes, latronum ritu vastasti (Gen. XXXIV,
26).
SYNAGOGA respondit: Potestas regni permissae libertatis
accepit audaciam. Numquid in eo peccasse me credis, si sub imperio
meo maculavi quos volui, aut meos forsitan rebelles occidi? Qui
potestatem regnandi dederat, faciendi utique quidquid vellem indulserat
dignitati. Aut dic mihi: si legem non habet qui proprio regnat
imperio, et qui possidet totum, necesse est ut regni potentiam
quocumque volet extendat.
ECCLESIA dixit: In eo gaudeo me sublimatam, quod celsis
celsior sum facta, et regna regnantium disjeci: et ecce sub pedibus
meis purpurata quondam regina versaris. Ille est enim rex regum, qui
eidem imperare coeperit, quae se viderit aliquando regnasse.
Regnasti, fateor: Romana tibi terra subjacuit, reges et principes
ceciderunt; et si quando conflixeras, captivus hostis succubuit.
Noli irasci, si tu quae fueras domina, mihi facta videaris ancilla.
SYNAGOGA respondit: Quia te tanto praeconio declarasti, proba
ancillam, et dominam recognosco.
ECCLESIA dixit: Habeo tabulas, recito testamentum, quod
scriba quondam tuus vates scripsit, et Aaron magistratu praesente
signavit.
SYNAGOGA respondit: Scio Testamentum sub regno meo
conscriptum, sed volo discere ubi me dictator voluminis servire
mandavit.
ECCLESIA dixit: Lege quid Rebeccae sit dictum, cum pareret:
Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo
dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori
(Id. XXV, 23). Certe majorem te paulo ante dixisti
regnasse, triumphasse, sceptrum tenuisse, purpuram possedisse; me
minusculam vallibus delituisse quondam, vel in collibus habitasse
saxorum: te auro, ornamento, bysso, serico, gemmis claruisse
nobilibus; me minorem pecorum lacte vixisse. Ego oves et pecora, tu
militem possidebas. Inde est quod ego minor atque pauperior, tu major
et dives subjugata mihi, eligas populo servitura minori.
SYNAGOGA respondit: Recognosco titulum Testamenti, video
litteras quas ipsa in thesauro meo et in bibliotheca servavi. Sed
dicito mihi, quomodo tibi servio, quae adhuc filios meos liberos esse
recognosco. Vacant negotiis, navigandi potestas est libera, compedes
nesciunt, nullus vineam laboriosae necessitatis fossura discerpit,
nescio an tibi sim servitute subjecta.
ECCLESIA dixit: Testamentum recolis, apices recognoscis, et
adhuc non recipis servitutem!
SYNAGOGA respondit: Dic tu mihi quod asseris. Recognosco
Moysen, audio, et refugere non possum: sed qualiter tibi serviam
scire non possum.
ECCLESIA dixit: Mutare te non potes; semper negas et fallis,
semper de falsitate contendis. Certe regnasse te ante dixisti, cum
populus Israel locum tenuisset imperii . Si adhuc regnas, liberam te
esse cognosce, et necdum mihi servitute subjectam. Alioquin si recte
populo Israel christianus populus regnat, constat te ancillam esse,
non liberam, quam video servituti subjectam. Respice in legionibus
signa, nomen Salvatoris intende, christicolas imperatores adverte,
et considera te de regno esse discussam: et nobis juxta Testamenti
fidem quod servas, confitere: tributum mihi solvis, ad imperium non
accedis, habere non potes praefecturam. Judaeum esse Comitem non
licet; senatum tibi introire prohibetur; praefecturam nescis; ad
militiam non admitteris; mensas divitum non attingis; charismatis
ordinem perdidisti: totum tibi non licet; cui etiam ad manducandum,
ut vel male viveres, paucula condonamus. Ergo si iis quae summa,
quae prima sunt, caruisti, lege quid Rebeccae sit dictum, cum
geminos pareret: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de
ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet
minori.
SYNAGOGA respondit: Quid tamen feceram, ut me divinitas de
regno discuteret, et privaret imperio?
ECCLESIA dixit: Si tu ut graviter peccasti, tam gravis poena
sit servitutis sub interitu mortis debitae, nec ancilla potes esse,
nec libera. Nam cum primum Moyses in monte Sina charaxatas decalogo
duplices tabulas accepisset, vos contra Deum idola poposcistis,
dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant (Exod.
XXXII, 1).
SYNAGOGA respondit: Hic me miseram errasse cognosco: sed mox
eos qui idola poposcerunt, usque ad ultimam mortem damnationis pervasit
interitus. Quid ergo posteri fecerunt, si mox illi seniores qui istud
admiserant, poenae suae merita susceperunt?
ECCLESIA dixit: Certum habeo quod legisti: sed quae legeris
retinere non poteris, et ipsum agnosco. Sed recole scriptum, Et
annuntient filii filiorum suorum, quoniam peccata parentum eorum in
filiis creverunt, et non laxabo illis, dicit Dominus (Jerem.
XXXII, 29). Et alibi ait, Parentes uvas acerbas
manducaverunt, et filiis dentes stupuerunt (Ezech. XVIII,
2).
SYNAGOGA respondit: In quo tibi plaudis, sub cujus regno
imperium tenes, prius ad me, vel in populo meo Christus advenit.
ECCLESIA dixit: Sic erat dignum, ut totum quidquid fuerat
astruendum, divina sapientia praeveniret. Si enim ad me Christus
principaliter advenisset, et te sub adventu ipso primae nativitatis
repudiare voluisset, hodie diceres, Non venit ad me, nescivi quid
colerem; nam si et in populo meo dignatus fuisset accedere, quem
Prophetae Deum dixerant, confiterer. Ad te venit, mortuos tuos
virtutum imperio suscitavit, loquaces praestitit mutos, gressibus
reddidit claudos, caecos oculavit, paralyticos absolutis artubus
expedivit, leprosos sanitati restituit: et non esse Deum, quem Deum
legeras, profana mente dixisti. Idcirco, quia dixisti Salvatorem et
Dominum prius ad te venisse recolo, et elogio tuo rursus contendo.
Lege quid tibi Esdras ex persona Salvatoris scripsit: Ad meos
veni, et me mei non receperunt. Quid tibi faciam, Jacob? Noluit
me audire Juda, transferam me ad alteram gentem (IV Esdr. I,
24). Unde vides te non debere gloriari quod videris Christum.
Major enim causa criminis est videre cui servias, et contemnere cui
debeas servitutem. Defenderes forsitan te, si diceres, Non novi
Dominum, nescivi Prophetas fuisse mentitos. Attamen et Prophetae
dixerunt, et ipsum Dominum quem Prophetae cecinerant, cum suis
mirabilibus agnovisses, et miserabili refutatiuncula blasphemasses:
vides te sub tanti criminis reatu excusare non posse.
SYNAGOGA respondit: Dixerant quidem Prophetae esse venturum,
sed unctum Dei, sed puerum sanctum de virgine. Unde an ipse Dominus
venire velit, penitus ignorabam.
ECCLESIA dixit: Recte ergo Isaias ait, Vade et dic populo
isti, Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et
non cognoscetis. Incrassavit enim cor populi hujus, et auribus
graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne forte videant
oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et revertantur, et
curem illos (Isai. VI, 9). Nam et Jeremias ait, Me
dereliquerunt fontem aquae vivae, effoderunt sibi lacus detritos, et
non potuerunt aquam portare (Jerem. II, 13). Et quid adjecit
idem propheta? Milvus cognovit tempus suum; turtur et hirundo,
grues, passeres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus
me non cognovit (Id. VIII, 7). Nam et in Salomone credo
quod legeris, qui ait, Quaerunt me mali, et non inveniunt: odio
enim habuerunt sapientiam, sermonem autem Domini non receperunt
(Prov. I, 28, 29). Vides ergo te Deum Dei Filium
blasphemis oculis et profano pectore rejecisse. Ergo si legis
Isaiam, legis Prophetas, Deum Christum frequenter audisti: sic
enim ait, ut tibi et de virgine, et de filio, sicuti ipsa dixisti,
respondeam: Pariet virgo filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel,
quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). Et
David ait, Propterea unxit te, Deus, Deus tuus (Psal.
XLIV, 8). Et in Genesi sic ait: Et fecit Deus hominem ad
imaginem suam (Gen. I, 27).
SYNAGOGA respondit: Nolo te in tanto plausu efferant
lectiones; sed ad illud convertere, quod mihi arbitror profuturum.
Respice te nec Legem accepisse, nec circumcisionem meruisse, in quo
signo Gentilitas segregatur. Inde est quod est signum meum habeo, et
legem quam Moyses protulit, non amitto.
ECCLESIA dixit: Legem te accepisse testaris, sed legem
Veteris Testamenti: ego autem Evangeliorum novam legem accepi. Et
ut scias veterem novitate compressam, lege Isaiam qui tibi ait: Illa
vetera transierunt, ecce facta sunt nova, nunc orientur (Isai.
XLIII, 19). Nam quod dicis te in salutem populi
circumcisionis signaculum accepisse, hodie probo stultitiam tuam fuisse
deceptam. Si ergo per circumcisionem aeternitas donabatur, vides te
caput accepisse, non pedes, et uno oculo vel una manu fuisse
truncatam; mediam vixisse, et mediam fuisse emortuam. Nam si dicis
populum tuum in signo tuae passionis esse salvandum, quid facient
virgines tuae, quid facient viduae, quid matres etiam Synagogae, si
circumcisionis signum populo ad aeternam vitam profecisse testaris?
Ergo Judaeas feminas habere non decet; viri enim circumciduntur,
mulieres autem praeputium non admittunt: ergo salvae esse non possunt,
si circumcisione salvamini. Vides ergo te viros, hoc est circumcisos
habere posse Judaeos; mulieres autem, quae circumcidi non possunt,
nec Judaeas, nec Christianas, sed paganas esse profiteor. Audi,
doceo te clarissime circumcisionis insignia, quam circumcisionem si
accipere potuisses, nunquam prodigium de regno perpeti cecidisses.
Respice quod Jeremias ait: Haec dicit Dominus viris Judaeis qui
habitatis in Jerusalem, Renovamini inter vos novitate, et ne
seminaveritis in spinis: circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite
praeputium cordis vestri (Jerem. IV, 3, 4). Quod et ipse
Moyses ait, quem tu similiter sequebaris, licet mihi mandata
portaret: Erit, inquit, in novissimis diebus, circumcidet Deus cor
tuum, et cor seminis tui ad Dominum Deum tuum amandum (Deut.
XXX, 6). Et apostolus Paulus ait, Circumcisi estis
circumcisione non manu facta, non in exspoliatione carnis, sed in
circumcisione Christi (Coloss. II, 11). Quid ad haec
dicimus, Synagoga? Ecce non carnis, sed cordis circumcisio
mandabatur, scilicet ut vitia cordis incideres, ut libidinem
desecares, ut idololatriae caput auferres, ut tunicam fornicationis
scinderes. Quia ait propheta, In lapide moechata es et in ligno
(Jerem. III, 9). Vides ergo te non accepisse in signum
salutis circumcisionem, sed in signum potius pudoris et turpitudinis.
Nam putas signum esse quod vestitu tegitur, quod prae verecundia non
profertur, quod uxori tantummodo debitum esse cognoscitur; quia
officina et mulieres tuas depilato capite ac decalvato in asinis saepe
vidi damnatas? Utique si signum salutis est illud quod adulteram
stupravit, quod virginem vitiando compressit; mulier quae de
circumcisionis salute sibi turpiter lusit, damnari non debet; nec ille
puniri, qui adulteram de salutifero circumcisionis signo compressam vel
in mortem rejecit. Nescio an illic signum salutis esse potuisset,
unde facinoris admissa damnantur. Populus autem meus signum salutis in
fronte gestando, totum hominem, viros ac mulieres, de alto
signaculi, casta de sublimibus et publica libertate defendit.
SYNAGOGA respondit: Vellem addiscere ubi signum frontis
acceperis, vel quis propheta signum istud quod dicis, hoc est signum
frontis, signaculo sanctificationis inciderit.
ECCLESIA dixit: Habes Ezechielem prophetam, qui ex
praesentia majestatis exclamat: Ite et caedite, et nolite parcere
oculis vestris. Nolite misereri senioribus; juvenes, virgines,
parvulos et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem
super quem signum scriptum est in fronte, ne tetigeritis (Ezech.
IX, 5, 6). Idem quoque ipse propheta sic ait: Vade per mediam
Jerusalem, et notabis signum super frontem virorum, qui ingemiscunt
et moerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum (Ibid. 4).
Item in Apocalypsi: Vidi Agnum stantem in monte Sion, et cum eo
centum quadraginta quatuor millia, et habebant nomen ejus, et nomen
Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apoc. XIV, 1). Vides
ergo signum mihi datum, et insigne crucis, quam, dimissa te atque
derelicta, passio Salvatoris ornavit.
SYNAGOGA respondit: De signo frontis interrogata, crucis
signaculum proposuisti, quasi vero antequam Salvator venerit, vates
antiquissimi insignia praedicaverint. Et ideo dicito mihi, si legisti
quod Christus passurus esset, et in cruce penderet.
ECCLESIA dixit: Audi, Synagoga, et non ut docearis, sed ut
puniaris, adverte legem, et invenies ubi Salvator manibus extensis
crucem figuraliter prophetavit. Et sic enim Isaias ex persona
Salvatoris ait: Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem et
contradicentem mihi, quae ambulavit vias non bonas, sed post peccata
sua (Isai. LXV, 2). Nam et Jeremias ait: Venite, mittamus
lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19). Et in Deuteronomio,
quia Pentateucho utebaris: Et erit, inquit, Vita tua pendens ante
oculos tuos die et nocte (Deut. XXVIII, 66). Sic et
Psalmidicus refert: Exclamavi ad te, Domine; tota die expandi ad
te manus meas (Psal. LXXXVII, 10). Nam in Numeris, hoc
est, in Lege tua, quam tu prior acceperas, quod Christus suspensus
esset et in cruce penderet, sic ait: Non quasi homo Deus
suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur (Num. III,
19). Et alibi propheta ait: Dominus regnavit a ligno (Psal.
XCV, 10). Ecce miracula passionis, ecce speculum lucis, ecce
populi tui iniqua commenta, ut Deum Dei Filium in crucem
suspenderent.
SYNAGOGA respondit: Facta recolo, et dicta similiter
recognosco, sed quae tu es quae me increpare videaris? Tu rustica,
tu aliquando montana, tu Dei legibus aliena, quae gentilico more
vivebas: ego in lege versabar, ad me Prophetae venerunt, mihique
jussa et praecepta portabant.
ECCLESIA dixit: Audi, Synagoga, audi vidua, audi
derelicta: ego sum quod tu esse non potuisti, ego sum regina quae te
de regno deposui, ego sum sponsa quae derelictis idolis, de silva et
de monte descendi: ut ait Patriarcha tuus, Ecce odor filii mei sicut
odor agri pleni quem benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27).
Unde venis virgo cum lacte, cum floribus intemerata juvencula, opaco
de nemore, civis simplex, laeta, pallio nivali composita? Sponsus
meus speciosus prae filiis hominum, rex regum, qui caput meum mitra
composuit, ac me protinus purpuravit, venientem excepit.
SYNAGOGA respondit: Qualiter istud poteris comprobare, quod
et tu sponsa sis, et Christus in Lege videatur sponsus?
ECCLESIA dixit: Si ad me principaliter Prophetae
cucurrissent, hodie diceres ignorasse Legem, non habuisse
Prophetas, nescire te quid esset scriptum. De tuis igitur Prophetis
revincendam te recognosce. Audi ergo quid Prophetae de sponso et
sponsa mandaverint. Nam sic Joel propheta ait: Canite tuba in
Sion, sanctificate jejunium, et indicite orationem, aggregate
populum, sanctificate Ecclesiam, excipite majores natu, colligite
parvulos et lactentes: procedat sponsus de cubiculo suo, et sponsa de
thalamo suo (Joel II, 15, 16). Nam certum habeo quod tu
illa es Jerusalem, de qua et sponsus et sponsa, ut ait David: Et
ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad
currendam viam. A summo coelo egressio ejus; et occursus ejus usque
ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal.
XVIII, 6, 7). Et in Apocalypsi Joannes ait: Veni,
ostendam tibi novam nuptam, sponsam Agni. Et eduxit me in spiritu in
montem magnum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem
descendentem de coelo, habentem claritatem Dei (Apoc. XXI,
9-11). Sic etiam ipse Joannes ait: Regnabit Dominus Deus
omnipotens; exsultemus et laetemur, demus ei claritatem; quoniam
venerunt Agni nuptiae, et uxor ejus se praeparavit (Apoc. XIX,
6, 7). Vides ergo et sponsam et uxorem dictam fuisse per Legem:
sponsam, quod spondeo fidem me reddituram Domino salvatori; uxorem,
quod per conceptum Baptismi spiritu maritante, filios uteri mei
lavacro turgente producam. In quo puerperio generationis gratioris,
spiritus et anima nuptiali societate junguntur.
SYNAGOGA respondit: Illud scire desidero, ne forte putes me
oblitam fuisse quod dixeris, totum ut videar scrutari, quid est quod
Prophetam dixisse contendis, quid est quod ait in Deuteronomio, Et
erit pendens Vita tua ante oculos tuos die et nocte (Deut.
XXVIII, 66).
ECCLESIA dixit: Non quod te doceam, eloqui vel effari
contendo; sed ne taciturnitas dubitationis lineam ducat: ac per hoc de
tuo te Testamento convinco. Salvator enim die et nocte pependit in
cruce, hoc est, sexta feria per diem, et hujus diei per noctem usque
ad sabbatum, quo dixisti juxta Legem hominem in ligno non licere
pendere. Haec tibi interim, ut fecisti, dicta esse videantur: nam
ad causam veritatis, et ad dogmatis nodum illud contemplare quod
dicimus: Et erit, inquit, Vita tua pendens ante oculos tuos die et
nocte. In una enim die fuit dies et nox. Lucem diei subito
tenebrarum horrore nocturna caligo distinxit: sicut Salvator cum
suspenderetur in ligno, ab hora diei sexta usque ad horam nonam
tenebrae factae sunt (Matth. XXVII, 45), nox lumen
abstulit, et totam diem feralis et luctuosa caligo caecavit. Vides
ergo in una die et diem fuisse, et noctem. Merito propter hanc idem
passionem in Deuteronomio ait: Et erit Vita tua pendens ante oculos
tuos die et nocte.
SYNAGOGA respondit: Ergo si in cruce suspensus est, si
pependit, si occisus est, quomodo resurrexit? Quomodo tu illum
asseris vivere, resurrexisse, et in coelis in dextera Patris
residere? Doce ergo me, si mortem vicit, si resurrexit, qui videtur
occisus: ita tamen ut mihi quae dicis, de Prophetis assignes.
ECCLESIA dixit: Audi, misera; audi, infelicissima; audi,
mulier parricida, quae adhuc de Christi morte, de resurrectione
subdubitas. Lege quid dixerit ex persona Salvatoris David in psalmo
quinto decimo: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis
Sanctum tuum videre corruptionem. Quis est sanctus, nisi Christus?
Quis est incorruptus, nisi Filius Dei? Sicut ait in psalmo
vigesimo nono, Domine, deduxisti ab inferis animam meam. Item in
psalmo tertio, Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam
Dominus suscepit me. Et idem rursus David ex persona Patris ad
Filium ait, Exsurge, gloria mea, exsurge: exsurgam diluculo
(Psal. LVI, 9). Nam, diluculo, quod ait, hoc est post diem
tertiam, calcata morte inferisque damnatis, reciduat vivus ex mortuis
venturus, ut ait Propheta: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad
matutinum laetitia (Psal. XXIX, 6).
SYNAGOGA respondit: Aliud interrogaveram, et aliud
immisisti: de resurrectione cognovi, et quod inferos superavit
addidici. Sed quoniam dixisti die tertia resurrexisse Dominum
Salvatorem, quod an fuerit factum, ignoro.
ECCLESIA dixit: Scio quia memor es: sed poenitentiae causa
non vis confiteri quod nosti. Error macerat conscientiam, et crimen
memoriam tollit. Audi ergo Christum ab inferis, ut nos vivificaret,
die tertia resurrexisse. Lege Osee prophetam, qui ait, Vivificavit
nos die tertia (Osee. VI, 3). Et in Deuteronomio sic ait:
Dixit Dominus ad Moysen, Descende, et sanctifica populum meum,
sanctifica illos hodie et cras, et lavent vestem suam, et sint parati
in perendinum diem, id est, in diem ultra crastinum; die enim tertia
descendet Dominus in monte Sina (Exod. XIX, 10, 11). Et
in Evangelio sic ait: Progenies nequam et adultera signum petit, et
signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Quomodo enim
Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit
Filius hominis tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae
(Matth. XII, 39, 40; Luc. XI, 29, 30).
SYNAGOGA respondit: Rocognosco, vera sunt quae mihi teste
prophetia narrantur. Nunc scire desidero ubi sit, ubi lateat
Christus, qui de terra resurrexit: volo enim videre, si postea per
Prophetas aliquid post passionem vel post resurrectionem habeat
potestatis. Legi enim, ad salvandum populum venturum esse Eliam
unctum Dei.
ECCLESIA dixit: Ergo, misera, quod negare non potes,
confitere; et audi omnia quae veritas celare non potest: tota se usque
ad coelos claritatis libertas extendit. Lege Danielem qui ait:
Videbam in visione noctis, et ecce in nubibus coeli quasi Filius
hominis veniens venit usque ad Veterem dierum, et stetit in conspectu
ejus, et qui assistebant obtulerunt eum. Et data est ei potestas
regia, et omnes reges terrae per genus, et omnis claritas serviens
ei: et potestas ejus aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus
aeternum, quod non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14).
SYNAGOGA respondit: Gloriam habere unctum Dei, hoc est
Christum, negare non possum: sed hoc mihi dicito, si posteaquam
passus est, et resurrexit, gloriam istam adipisci potuit et tenere.
ECCLESIA dixit: Lege Isaiam prophetam, qui ex persona
Salvatoris ait: Nunc exsurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor et
exaltabor, nunc videbitis, nunc intelligetis, nunc confundemini,
vana erit fortitudo Spiritus vestri, ignis vos consumet (Isai.
XXXIII, 10). Sed et David ait: Dixit Dominus Domino
meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et
dominaberis in medio inimicorum tuorum (Psal. CIX, 1, 2).
SYNAGOGA respodit: Ergo et Deus et Filius Dei.
ECCLESIA dixit: Utique, stulta. Qui de homine gignitur,
homo est, ita et qui de Deo oritur, Deus profecto signatur.
SYNAGOGA respondit: Non assertionibus credo, sed Lege
revinci desidero. Non enim te, sed Prophetas audire contendo.
ECCLESIA dixit: Respice quod Psalmidicus ait, et scies
Dominum Deum esse Salvatorem. Exsurgat, inquit, Deus, et
dissipentur inimici ejus, et effugiant qui oderunt eum a facie ejus.
Sicut deficit fumus deficiant, et sicut tabescit cera a facie ignis,
sic pereant peccatores a facie Dei. Cantate Deo, psallite nomini
ejus, viam facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen est
illi. Qui producit vinctos in fortitudine, qui habitant in monumentis
(Psal. LXVII, 2, 3, 5, 7). Et rursus idem David:
Exsurge, Domine, et judica terram, quoniam tu haereditabis in
omnibus gentibus (Psal. XXXVII, 22). Et alibi: Deus
deorum Dominus locutus est (Psal. XLIX, 1). Et, Pariet
virgo Filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est
interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VI, 9). Et, Propterea
unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8). Habes ergo et
Deum, et Dominum, et Regem.
SYNAGOGA respondit: Et Deum, et Dominum recognosco; sed
Regem mihi probari desidero.
ECCLESIA dixit: Stultissima mulierum, si Deum confiteris,
Regem fateri non debes? Aut numquid Deus potest esse, nisi
regnaverit? Omne regnum sub pedibus Dei jacet; et quidquid regna
tenent, majestas possidet Dei. Ergo Regem dubitas, quem Deum
profecto cognoscis?
SYNAGOGA respondit: Non quidem dubito, sed volo mihi Israel
veritate signari.
ECCLESIA dixit: Lege David, et invenies in psalmo
septuagesimo primo: Deus, judicium tuum Regi da, et justitiam tuam
filio Regis. Et in psalmo septuagesimo secundo ait: Deus autem Rex
noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Et in
psalmo secundo: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion
montem sanctum ejus, annuntians imperium ejus. Et apud Malachiam sic
ait: Rex magnus sum ego, dicit Dominus, et nomen meum illustrabo
apud gentes (Malach. I, 14). Et in psalmo nonagesimo sexto:
Dominus regnavit; exsultet terra, laetentur insulae multae. Et
alibi: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi
(Psal. XLIV, 2).
SYNAGOGA respondit: Praevenisti me, respondere nihil possum:
non assertione verborum, sed Lege videor esse damnata.
ECCLESIA dixit: Interroga quaecumque volueris, et ego te de
tuo Testamento revincam.
SYNAGOGA respondit: Certe dicis te diffiteri non posse, quod
Christus Deus sit Abrahae, Deus Isaac, et Deus Jacob. Utique
Abraham Judaeus fuit, quomodo ergo me dicis damnandam?
ECCLESIA dixit: Bene, quod jam coepisti reciprocare
sermones, et de obliquitate verborum per flexuras parabolarum membra
palpare. Nam et Petrus et Paulus praedicatores mei, Judaei
fuerunt, sed derelicta te, ad fontem vitae aeternamque gratiam
convenerunt. Nam Abraham, quem nominasti cum paganus esset, et
idola confringeret, sic ad divinae majestatis amicitias convolavit,
inde incolumis jam Dei amicus, ad te rursus accessit: sed et
postmodum a te ad Gentes, hoc est ad nos, iterum redire mandavit.
Sic enim in Genesi ait: Dixit, inquit, Dominus Deus Abrahae,
Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et
vade in illam terram, quam tibi ostendero; et faciam te in gentem
magnam, et benedicam te, et magnificabo nomen tuum (Gen. XII,
1, 2). Vides ergo Abrahae praeceptum, ut exiret de terra tua,
et de cognatione tua, et de domo patris tui; et veniret ad terram
Gentium, et princeps fieret super Gentes, et magnum nomen
acciperet. Nam et in figura Salvatoris benedixit Isaac Jacob:
Servient tibi, inquit, Gentes, et adorabunt te principes, et eris
dominus fratribus tuis, et adorabunt te filii matris tuae (Id.
XXVII, 29).
SYNAGOGA respondit: Ergo omnes ad te venerunt, et ego, quae
tot et tantos filios habui, et filiorum multitudine gloriata sum, ut
derelicta despicior, quae fui mater populis: aut si tibi ut plures
filios habeas in Lege mandatum est, probare debes ex Lege.
ECCLESIA dixit: Nunc flecteris, nunc te antiquus rigor
extollit, mox et ad malitiam replicaris. Dicit enim Dominus:
Dilata locum tabernaculi tui, et aulaeorum tuorum longas fac
mensuras, et palos tuos confirma adhuc in dextram tuam, et in
sinistram extende: et semen tuum gentes possidebit; et civitates
desertas inhabitabis. Noli timere, quia devicta es; neque verearis,
quia maledicta es: quoniam confusionem aeternam oblivisceris (Isai.
LIV, 2-4). Fui utique maledicta, cum idola sequerer; fui
confusa, cum divinitatis mandata nescirem; fui sterilis, quia
Baptismum non habebam, quo imperio majestatis filios enutrirem: nunc
exaltata sum in filios, et per Dominum Christum aeterna regna
suscepi. Merito et in BASILEION, id est, Regnorum, ait:
Sterilis peperit septem; et quae plurimos filios habebat, infirmata
est (I Reg. II, 5). Et Apostolus ad septem Ecclesias
epistolas mittit (Apoc. II, 11). Et Jacob accepit uxores
duas, majorem Liam, oculis infirmioribus, typum Synagogae; et
minorem speciosam Rachel, typum Ecclesiae: quae et sterilis diu
mansit, et postea peperit, et benedicta est (Gen. XXIX, 23,
28). Merito ait in Genesi: Et dixit Dominus ad Rebeccam,
Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo
dividentur; et populus populum superabit, et major serviet minori
(Id. XXV, 23). Item apud Osee prophetam: Vocabo,
inquit, non populum meum, populum meum, et non dilectam, dilectam
(Osee II, 24), etc.
|
|