|
Opusculum est Aelredi Rhievallensis in Anglia Abbatis, dialogi
forma conscriptum, et tres in libros ab ipso digestum; quod quidem
inter alia ejus opera prelo edita sincerum exhibetur et integrum, hic
vero in epitomen contractum est ab homine otioso, qui non modo stilum
auctoris ac methodum non servavit, sed ejus quoque sententias mutavit
passim et insigniter vitiavit. Nam ea interdum quae Aelredus ex
interlocutoris persona quaerendo proponit, mox a se vel explicanda vel
refellenda; proferuntur hic absolute, et contra ipsius mentem
asseruntur. Sic, exempli causa, in fine capitis primi, quod citata
Tullii sententia subjicitur,
|
“Quis huic gentili fortem charitatis
affectum benevolentiaeque operum expressit?”
|
|
apud Aelredum eo pacto
positum est, ut interlocutor dicat,
|
“Charitatis vel benevolentiae
nomine quid ethnicus ille significare voluit, non video;”
|
|
tum
Aelredus ipse respondeat,
|
“Forte nomine charitatis, mentis
affectum; benevolentiae vero, operis expressit effectum.”
|
|
Et in
capite quarto illud,
|
“Sed multi abutuntur sapientia,”
|
|
adeo alienum
est ab Aelredi doctrina, ut ipse contra, nullum sapientia abuti,
diserte ac praeclare probet. Melius Aelredo usus est ipsius prope
aequalis Petrus Blesensis, in suo de Amicitia christiana tractatu,
qui Cassiodoro adscriptus aliquando fuit. In hunc ille tractatum
transtulit ex Aelredi libris non pauca, tacito quidem ipsius nomine,
sed tamen luculenta in Prologo admonitione consilium factumque suum
professus his verbis:
|
“De diversis, inquit, scriptoribus quasi
flores excipiens, ut mellificarem mihi, plurium tam veterum, quam
modernorum sententias de amicitia et dilectione Dei ac proximi in unum
compendiosae lectionis involucrum coarctavi.”
|
|
Neque silentio
praetereundum est, locum a Petro Blesensi laudato nominatim
Augustino citatum in cap. 8, non subsequentis libri de Amicitia,
uti ad oram libri in Petri Blesensis postrema editione male notatur,
sed esse libri quarti Confessionum, cap. 8. Contulimus singula
verba cum genuinis ac sinceris Aelredi libris, et ubi aliquid mutatum
aut depravatum, annotare sategimus.
|
|