|
Primordia amicitiae spiritualis primum intentionis habeant puritatem,
rationis magisterium, temperantiae frenum: et sic suavissimus accedens
affectus, ita profecto sentietur dulcis, ut esse nunquam desinat
ordinatus. Quid sit vera amicitia, nondum novit, qui aliam vult esse
mercedem quam ipsam. Nam cum multas et magnas utilitates pariat
amicitia fida bonorum, non illam tamen ab istis, sed ab illa istas
procedere non ambigimus. Cum in bonis semper praecedat amicitia,
sequatur utilitas: profecto non tam parta per amicum, quam amici amor
ipse delectat. Nihil est negandum amico; omnia pro eo sustinenda
sunt: et vita corporis ponenda est pro amico, ut sanxit divina
auctoritas (Joan. XV, 13).
Fons et origo amicitiae amor est: nam amor sine amicitia esse potest,
amicitia sine amore nunquam. Amor vero ex natura, aut ex officio,
vel ratione sola, vel solo affectu, nonnunquam ex utroque simul
procedit. Ex natura, sicut mater diligit filium. Ex officio,
quando ex ratione dati et accepti, quodam speciali affectu
conjunguntur. Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea
mentis inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus (Matth.
V, 44). Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae
corporis sunt, verbi gratia, pulchritudinem, fortitudinem,
facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum. Ex ratione simul et
affectu, quando is quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum,
morum suavitate, et vitae laudandae dulcedine in alterius influit
animum: et sic ratio jungitur affectui, ut amor ex ratione castus
sit, dulcis ex affectu.
|
|