CAPUT XI. Amicitiae fundamentum. |
Fundamentum amicitiae, Dei amor est, ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus, omnia quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quislibet suadet amicus, referenda sunt. Diligenter inspiciendum, ut quidquid astruitur, fundamento conveniat; et quidquid illud excedere deprehenditur, ad ejus formam revocandum, et secundum ejus qualitatem omnimodam convertendum non dubites. |