|
Nec omnes tamen quos diligimus, in amicitiam sunt recipiendi; quia
nec omnes sunt ad hoc idonei. Nam cum amicus tui consors sit animi,
cujus spiritui tuum conjungas et applices, et ita misceas, ut unum
fieri velis ex duobus, cui te tanquam tibi alteri committas, cui nihil
occultes, a quo nihil timeas; primum certe eligendus est qui ad haec
aptus putetur, deinde probandus, et sic demum admittendus. Stabilis
enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre,
semper perseverans in affectu; non puerili modo amicos mutare aut
laedere. Nemo autem detestabilior, quam qui amicum laeserit;
nihilque magis animum torquet, quam vel deseri ab amico vel impugnari
: sed eligendus est, et probandus, et tolerandus. Quatuor sunt
gradus, quibus ad amicitiae perfectionem conscenditur: quorum primus
est electio; secundus, probatio; tertius, admissio; quartus, rerum
divinarum et humanarum cum quadam charitate et benevolentia summa
consensio. Sunt vitia quaedam, quibus si quis fuerit involutus, non
diu leges amicitiae vel jura servabit. Non enim ad amicitiam sunt
idonei nimis iracundi, instabiles, suspiciosi, verbosi: quae quatuor
in electione amici notanda sunt. Difficile est eum quem saepe
iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum. Unde
Ecclesiasticus: Est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit
(Eccli. VI, 9). Noli esse amicus homini iracundo, neque
ambules cum viro furioso; ne sumas scandalum animae tuae (Prov.
XXII, 24, 25). Sunt quidam ex naturali conspersione
iracundi, qui tamen hanc ita comprimere et temperare solliciti sunt
passionem, ut in quinque, quibus teste Scriptura amicitia dissolvitur
atque corrumpitur, nunquam prosiliant; quamvis nonnunquam amicum
sermone, vel actu, vel zelo nimio offendant. Tales tolerandi sunt:
et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis
vel actionis excessus, amico indulgendum est; vel certe sine aliquo
dolore, jucunde insuper, in quo excesserit commonendus.
|
|