CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae.

Qui conviciatur autem amico, dissolvit amicitiam. Ad amicum si produxerit gladium, non desperes; si protulerit os triste, non timeas. Est enim reversio ad amicum. Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa; in his omnibus effugiet amicus (Eccli. XXII, 25-27).

Convicium quippe laedit famam, charitatem exstinguit. Tanta est enim hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico jaculatum fuerit in amicum, quasi a secretorum suorum conscio, si non credatur, verum tamen esse clametur: multi enim sicut propriis laudibus, ita in aliorum vituperationibus delectantur. Quid scelestius improperio? quod etiam falsa objectione innocentis faciem miserando rubore perfundit. At superbia quid minus ferendum? quae solum id quod fractae amicitiae subveniendum fuerat, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad injuriam, tumidum ad correptionem. Secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil exsecrabilius, nihil amoris vel gratiae relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii, atque doloris felle cuncta aspergens. Salomon: Qui denudat arcana amici, perdit fidem . Quid enim infelicius illo qui perdit fidem, et desperatione languescit? Unde denudare amici arcana, desperatio est animae infelicis (Id. XXVII, 17, 24). Plaga dolosa est occulta detractio; plaga serpentis est et aspidis mortifera. Salomon: Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit (Eccle. X, 11). Quemcumque in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille. nec, donec sanetur, eligendus est. Abjuremus convicia, quorum ultor est Deus. Semei David conviciis impetens, a Salomone occisus est (III Reg. I, 44-46). Infelix Nabal carmelus David servitutem et fugam improperans, a Domino percuti meruit et occidi (I Reg. XXV, 38). Vitemus et superbiam, et amici gratiam humilitatis beneficio praeveniamus . Ob hanc causam populum, et urbes filiorum Ammon. gladius David et ignis consumpsit (II Reg. X). Amicorum revelare secreta, sacrilegium est, quo fides amittitur et animae captivatae desperatio importatur: ut patet in Achitophel proditore (Id. XVI, 23). Detrahere amico, venenum amicitiae putemus, quod Mariae sororis Moysi corpus lepra foedavit, et ejecta est extra castra sex diebus (Num. XII).