|
Cavendi sunt etiam instabiles et suspiciosi; quia cum fructus
amicitiae sit securitas, quomodo te credis et committis amico, quomodo
in ejus amore aliqua poterit esse securitas, qui omni circumfertur
vento, omni acquiescit consilio, cujus affectus molli luto
comparatus, diversas et contrarias tota die pro arbitrio imprimentis
suscipit et format imagines? Quid magis competit amicitiae, quam pax
et tranquillitas cordis, cujus semper expers est suspiciosus? Nunquam
enim requiescit. Semper eum curiositas comitatur, quae continuos
stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis materias
subministrat. Si viderit amicum secretius loquentem cum aliquo,
proditionem putabit. Si se benevolum alteri praebuerit vel jucundum,
ille se minus diligi proclamabit. Si eum corripuerit, odium
interpretabitur. Sed nec verbosum arbitror eligendum; quia vir
linguosus non justificabitur. Salomon: Vides hominem promptum ad
loquendum, magis illo spem habet stultus (Prov. XXIX, 20).
|
|