CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda.

Hic ergo tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat. Praecipue utile est ut eum eligas, qui tuis conveniat moribus, tuae congruat qualitati. Nam inter dispares mores firma non potest esse amicitia : et ideo sibi convenire debet utriusque gratia. Multi sunt qui his passionibus moventur, sed superiores inveniuntur: quia iracundiam patientia comprimunt, levitatem servata gravitate cohibent, suspiciones dilectionis contemplatione compellunt. Quos in amicitiam quasi extractos assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto securiuspossidentur, quanto fortius etiam tentantibus vitiisresistere consuerunt. Cavendum est in ipsa electione vel dilectione, ne nimis cito diligamus, maxime indignos. Digni sunt amicitia, quibus inest causa cur diligantur.

Sed in his qui probati dignique putantur, erumpunt saepe vitia, tam in ipsos amicos, quam in alienos; quorum cum ad amicos redundat infamia, talibus est adhibenda diligentia, ut sanentur. Et si impossibile est, non statim rumpenda est amicitia, sed dissuenda: ut ait quidam,

“Dissuendae sunt amicitiae, non rumpendae omnino”

(Cicero de Amicitia, n. 76). Amicitia aeterna est: unde, Omni tempore diligit, qui amicus est (Prov. XVII, 17). Si te laeserit ille quem diligis, tu tamen dilige. Si talis fuerit ut amicitia retrahatur, nunquam tamen subtrahatur dilectio. Consule quantum potes saluti, prospice famae: nec unquam amicitiae ejus prodas secreta, quamvis ipse tua prodiderit.