|
Quinque illa quae ante scripsimus, convicium, improperium,
superbiam, revelationem secretorum, et occultos morsus detractionum ;
his sextum addimus, si eos qui diligendi sunt laeserit, et scandali
materiam praebuerit, ubi vitiorum ipsorum te tangit infamia. Non enim
amor praeponderare debet religioni, non fidei, non charitati
multorum, nec saluti. Hoc scitote inter perfectos sapienter electos
et caute probatos, quos vera et spiritualis amicitia copulavit, non
posse venire dissidium. Cum enim amicitia de duobus fecerit unum,
sicut id quod unum est, non potest dividi, sic et amicitia a se non
potest separari. Sed virtus in hoc probatur, quod diligit a quo non
diligitur; honorat a quo spernitur; benedicit a quo maledicitur;
benefacit ei qui sibi malum machinatur.
|
|