CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor.

Quatuor probanda sunt in amico: fides, intentio, discretio, patientia. Fides, ut ei te secure committas. Intentio, ut nihil ex amicitia nisi Deum et naturale ejus bonum exspectes. Discretio, ut quid praestandum amico, quid ab eo petendum, in quibus contristandum pro eo, in quibus amico congratulandum, pro quibus eum corripiendum, modum, tempus et locum non ignores. Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat.