CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio.

Cum essem adhuc puer in scholis, et sociorum meorum me gratia plurimum delectaret, inter mores et vitia quibus illa aetas periclitari solet, tota se mens mea dedit affectui, et devovit amori: ita ut nihil mihi dulcius, nihil jucundius, nihil utilius, quam amari et amare videretur. Itaque inter diversos amores et amicitias fluctuans, rapiebatur animus huc atque illuc; et verae amicitiae legem ignorans, ejus saepe similitudine fallebatur. Tandem venit mihi in manus liber quem de Amicitia Tullius scripsit, qui statim mihi et sententiarum gravitate utilis, et eloquentiae suavitate dulcis apparebat. Et licet nec ad illud amicitiae genus me videbam idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam animi mei et affectionum valerem revocare discursus. Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium: et statim legendis sacris Litteris operam dedi, ubi mellifluum Christi nomen meum sibi totum vindicavit affectum : ita quod nihil aliud potest mihi sapidum esse vel lucidum.