CAPUT XIX. Fides amicitiae.

Nihil in amicitia fide praestantius, quae ipsius nutrix videtur et custos. Ipsa se in omnibus adversis et prosperis, laetis et tristibus, jucundis et amaris praebet aequalem: eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem et debilem. Fidelis proprie amicus nihil in amico, quod extra ejus animum, intuetur: virtutem in propria sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec cum absint requirens. Ipsa tamen fides in prosperis latet, sed eminet in adversis. In necessitate probatur amicus. Amici divitis multi (Prov. XIV, 20): sed utrum veri amici sint, interveniens adversitas probat. Salomon: Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur (Id. XVII, 17). Et arguens infidelem, dicit: Dens putridus, et pes lapsus, qui sperat super infideli in die angustiae (Id. XXV, 19).