CAPUT XX. Intentio.

Diximus etiam intentionem esse probandam. Sunt plerique, qui in rebus humanis nihil norunt bonum, nisi quod temporaliter fructuosum sit. Hi amicos sicut boves suos diligunt, ex quibus aliquid boni se sperant capturos: qui profecto germana et spirituali carent amicitia, propter Deum et se expetenda; nec in se ipsis naturale contuentur exemplar, ubi facile deprehenditur vis ejus qualis sit et quanta, secundum formam quam sermo divinus praescripsit, Diliges, inquit, proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII, 39). Tunc erit ipse quem diligis alter tu, si tuam in ipsum transfuderis charitatem.

“Non enim, ut ait Ambrosius, vectigalis est amicitia, sed plena decoris, plena gratiae”

(De Offic. lib. 3, cap. 21). Virtus est, non quaestus: quia pecunia non parturitur, sed gratia; nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae. Non debet esse mercenaria, sed gratuita. Certiores sunt amicitiae inopum, quam divitum, cum spem lucri sic tollit paupertas, ut augeat charitatem. Divitibus plerique assentatorie gratificantur; erga pauperem nemo simulator est: verum est quidquid defertur pauperi; ejus amicitia invidia caret.