CAPUT XXI. Discretio.

Quidam perverse et indiscrete talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt. Hi sunt qui leves amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione magna negligunt, contra quaeque minima se erigunt, confundunt omnia, non locum servantes, ubi; non tempus, quando; non personas, quibus quaelibet vel publicare conveniat, vel celare. Circa illum quem eligis, probanda est discretio, ne improvidum vel imprudentem tibi sumas, et lites quotidianas et jurgia tibi ipse perquiras. Si quis sine discretione fuerit, sicut navis, absque gubernaculo pro impetu suo instabili motu semper feretur.