CAPUT XXII. Patientia. Quid in amico seligendo curandum.

Patientia probanda est, cum necesse erit arguere quem diligis: quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic ejus probetur vel exerceatur tolerantia.

Non quandoque in amicis eligendis taedeat esse sollicitum, cum hujus laboris fructus sit vitae medicamen, et immortalitatis fundamentum. Cavendus est quidam impetus amoris, qui praecurrit judicium, et probandi adimit potestatem. Est proinde viri prudentis, suscitatum hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae; paulatim procedere in affectum, donec jam probato se totum det et committat amico. Haec est magna felicitas, quam exspectamus Deo operante et infundente, inter se et creaturam suam, inter ipsos gradus et ordines quos elegit, esse tantam amicitiam et charitatem, ut sic quisque diligat alium sicut se ipsum; et sicut unusquisque de propria, sic de alterius felicitate laetetur; et ita singulorum beatitudo, sit omnium, et omnium beatitudinum universitas singulorum. Ibi nulla cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio. Haec est vera amicitia, quae hic inchoatur, ibi perficitur; quae hic est paucorum, ibi omnium, ubi omnes boni. Hic est necessaria probatio, ubi est sapientium et stultorum commixtio.