CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes.

Plerosque omni affectu amplectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non admittimus, nec ad consiliorum revelationem. In Evangelio Christus de discipulis suis, quos de servis amicos fecit, ait: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15). Ambrosius : Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut amici faciamus voluntatem, et aperiamus secreta nostra illi quaecumque in pectore habemus, et illius arcana non ignoremus (De Offic. lib. 3, cap. 21). Nihil enim occultat amicus: si verus est, effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris sui Dominus noster Jesus Christus.