|
Quemadmodum amicitia sit colenda, videamus. Firmamentum ergo
stabilitatis et constantiae in amicitia est fides: nihil enim est
stabile quod infidum est. Non fidum potest esse multiplex ingenium et
tortuosum: neque qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem
consentiunt, stabilis esse possunt amicitiae aut fidei. Prae omnibus
cavenda est suspicio, quae est amicitiae venenum. Non unquam de amico
mala sentiamus, nec mala dicenti credamus. Accedat hinc in sermone
jucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum
etiam nutu serenitas. Tristitia namque et severior facies habet
quamdam honestam gravitatem: sed amicitia quasi remissior aliquando
debet esse, et liberior, et dulcior, ad comitatem facilitatemque sine
levitate et dissolutione proclivior. Est praeterea jus amicitiae,
parem esse inferiori superiorem. Saepe quidam inferioris gradus et
ordinis, dignitatis et scientiae, ab excellentioribus assumuntur in
amicitiam; ita ut sublimis descendat, humilis ascendat, dives egeat,
pauper ditescat, et ita unusquisque alteri suam conditionem
communicet, ut fiat aequalitas. Unde qui multum habuit, non
abundavit; et qui modicum, non minoravit (II Cor. VIII,
15). Nunquam tuo te praeferas amico: sed si forte in iis quae
diximus superior inveniris, tunc te magis amico submitte. Non
cuncteris praestare confidentiam, extollere verecundum, et tanto plus
ei conferre honoris quanto minus conferendum conditio vel paupertas
praescribit. Jonathas enim foedus iniit cum David, et servulum in
amicitiam adaequans domino, fugatum a patre, sic adjudicatum morti,
neci destinatum, sibi praetulit, se humilians, et illum exaltans:
Tu, inquit, eris rex, et ego ero secundus post te (I Reg.
XXIII, 17). Si non ut dominum tibi videtur praeferre eum quem
diligis, vel parem facere eum tibi non negligas. Non enim amicitia
recte colitur, a quibus aequalitas non servatur. Defer amico ut
aequali, nec te pudeat ut praevenias eum officio . Amicitia enim
nescit superbiam. Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae.
|
|