CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis.

Haec est igitur lex in amicitia, ut ab amicis honesta petamus, et pro eis honesta faciamus, nec exspectemus ut rogemur: cunctatio semper absit, studium semper adsit. Perde, inquit Salomon, pecuniam propter amicum (Eccli. XXIX, 13). Si enim pecunia perdenda est propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda. Sic igitur des amico, ut non improperes, non mercedem exspectes, non frontem obducas, non vultum avertas, non deponas oculos; sed serena facie, hilari vultu, sermone jucundo intercide verba petentis: occurre benevolentia, ut non rogatus videaris praestare quod petitur. Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat, quam rogare. Cum igitur tibi cum amico tuo esse debeat cor unum et anima una, injuriosum est, si non sit et pecunia una. Sic se sibi suaque impendant, ut qui dat, servet hilaritatem; qui accipit, non perdat securitatem.