CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici.

Sunt in amicitia aliqua in quibus sibi adesse possunt amici. Primum ut solliciti sint pro invicem, orent pro invicem, erubescant alter pro altero, alter gaudeat pro altero, alterius lapsum ut suum doleat. [Suo dilecto suus ille qui diligitur. Inter variabiles fortunae casus et in varietate mutabilium, nihil utique a sapientibus potius, benignius, suavius ac honestius aestimatur, quam veram amicitiam invenire. Quod tenere diligimus, id videndi desiderio aestuamus. Ea namque est vis amoris, ut oculus mentis offerat, quod ardentius mens desiderat. Occurrunt enim notae tuae, verba tua melle condita. Occurrit felicium noctium jucunditas, quae me mihi furantur, et studio, et labori. In media namque lectione te somnio, in somnis amplector te, in amplexibus te amitto, et te et somnio cum sua fallacia discedente. Medere ergo desideriis, medere absentiae; diligentem te dilige, sitque remedium id nostri furoris, ut sciant qui te diligunt me amare. Minus enim amor habet amoris, ubi se sentit qui diligit non amari. Amicorum enim est, invicem sua negotia agnoscere, et suis opportunitatibus mutuam vicissitudinem impendere. Non est amicus, qui amico non subvenit; nec etiam bonus socius, qui socii adversum parum lugeat, alterius profectum non suum aestimet.] Quibus modis impendi potest, erigat pusillanimem, suscipiat infirmum, consoletur tristem, iratum sustineat. Sic oculos vereatur amici, ut nihil quod inhonestum sit agere, nihil quod dedeceat loqui praesumat. Nam quidquid ipse deliquerit, in amicum redundat.