CAPUT XXVII. Correptio amici.

Quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et facilius retinetur: cujus magna debet esse in suadendo auctoritas, cum nec fides ejus dubia, nec adulatio sit suspecta. Non solum arguendi sunt amici, sed si opus fuerit, objurgandi. Objurgandus est amicus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen appellatur. Sed monitio acerbitate, objurgatio contumelia careat. Ambrosius:

“Si quid vitii in amico deprehenderis, corripe occulte; si te non audierit, corripe palam”

(De Off. lib. 3, cap. 21). Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia: et si laedi se putet amicus, tu tamen corripe. Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula (Prov. XXVII, 6). Debet amicus amico compati et condescendere, vitium ejus suum putare, corripere humiliter, compatienter. Corripiat eum vultus tristior, et sermo dejectior. Intercipiant verba lacrymae, ut non solum videat, sed et sentiat correptionem ex amore, et non ex rancore procedere. Amicus amico se ita conformet, ut ejus congruat qualitati: et cui in exteriori adversitate debet adesse, multo magis spiritui occurrere. Moneri et monere non repugnant , non adulatorie, non simulatorie, sed vere. Nam simulator ore decipit amicum suum (Id. II, 9).