|
Praestemus amico quidquid amoris est, quidquid gratiae, quidquid
dulcedinis, quidquid charitatis. Subtiles honores et onera illis quos
praescripserit ratio, imponamus: scientes quia nunquam vere diligit,
cui amicus ipse non sufficit, nisi haec vilia et contemptibilia
abjecerit . Cavendum est ne tenerior affectus majores utilitates
impediat, dum eos quos ampliori charitate complectimur, si magna spes
fructus uberioris elucet, nec absentare, volumus, nec onerare. Haec
est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid
illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas, attendamus. Qui
semetipsum non amat, alium amare non potest. Se autem non diligit,
qui turpe aliquid vel inhonestum, vel a se exigit, vel sibi impertit.
Primum ergo est, ut semetipsum quisque castificet, nihil sibimet
indulgens quod indecens sit, nihil subtrahens quod utile sit. Sed
quia hic amor multos diligit , ex ipsis eligat quem ad amicitiae
secreta lege familiari admittat, in quem copiose suum infundat
affectum, denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum,
medullarum, cogitatuum et intentionum cordis. Non eligatur secundum
affectionis, lasciviam, sed secundum perspicaciam rationis
similitudinem morum, et contemplationem virtutum. Sic se impendat
amico, ut levitas omnis absit, jucunditas adsit, nec ordinata desint
benevolentiae et charitatis obsequia vel officia. Probetur fides
ejus, honestas et patientia. Accedat amicorum consiliorum communio,
assiduitas parium studiorum, et quaedam conformatio vultuum. Ita
electus et probatus nihil velit quod dedeceat, vel petere ab amico,
vel praestare rogatus. Amicitiam virtutem putare , non quaestum;
adulationem fugere, detestari assentationem; liber in discretione,
patiens in correptione, firmus et stabilis in dilectione: utile tunc
dolere pro invicem, laborare, onera sua portare, pro altero
semetipsum negligere, alterius voluntatem suae praeferre, illius
necessitati magis quam suae occurrere, adversis semetipsum opponere et
exponere; dulce ad invicem conferre, studia sua mutuo patefacere.
Accedit pro invicem oratio, quae in amici memoria tanto efficacius,
quanto affectuosius admittitur, profluentibus lacrymis, quas vel timor
excutit, vel affectus elicit vel dolor educit. Ita pro amico orans
Christum, ipsum desideranter et diligenter intendit: cum subito
transiens affectus in affectum, et ipsius Christi dulcedinem tangens,
incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis. Ita a sancto
illo amore, quo amplectitur amicum, ad illum conscendens quo
amplectitur Christum, spiritualem amicitiae fructum capit.
|
|