|
Constat mihi, Tullium verae amicitiae ignorasse virtutem, cum ejus
principium finemque Christum penitus ignoraverit: qui est alpha et
omega, principium et finis omnium bonorum. Quid est amicitia?
Tullius ait: Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum
benevolentia et charitate consensus. Quis huic gentili fortem
charitatis affectum, benevolentiaeque operum expressit? Sed haec vera
amicitia non potest esse inter eos qui sine Christo sunt. Ab amore,
ut mihi videtur, amicus dicitur: ab amico, amicitia. Est amor
quidam animae rationalis affectus, per quem ipsa aliquid cum desiderio
quaerit et appetit ad fruendum: per quem et fruitur eo cum quadam
suavitate interiori, amplectitur et conservat adeptum. Porro amicus
quasi amoris vel ipsius animi custos dicitur: quoniam amicum meum
amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet esse custodem, ut omnia
ejus secreta fideli silentio servet; quidquid in eo vitiosum viderit,
pro viribus caveat et deleat ; cui et gaudenti congaudeat, et dolenti
condoleat, et omnia sua consentiant, qui amici sunt. Amicitia igitur
ipsa virtus est, quae talis dulcedinis ac dilectionis foedere ipsi
amico copulatur, ut unum fiat de pluribus . Unde ipsam amicitiam non
inter fortuita vel caduca, sed inter ipsas virtutes quae aeternae
sunt, etiam mundi hujus philosophi collocarunt. Unde Salomon in
Proverbiis, Omni tempore diligit qui amicus est (Prov. XVII,
17): manifeste declarans eam aeternam, si vera est. Si autem
desierit, nunquam vera fuit. Hoc volo te scire, nunquam fuisse
amicum, qui laesit eum quem in amicitiam semel recepit: nec eum verae
amicitiae gustasse delicias, qui vel laesus desiit diligere quem semel
amavit. Sed si arguatur, si tradatur flammis, si cruci affigatur,
omni tempore diligit qui amicus est. Unde dicit Hieronymus:
Amicitia quae desinere potest, nunquam vera fuit, cum amicitiae
deberent esse immortales (Epist. 41, ad Ruffin.). Cum tanta
sit in amicitia vera perfectio, non est mirum quod rari fuerint hi,
quos veros amicos antiquitas commendavit.
|
“Vix enim, ut ait
Tullius, tria vel quatuor amicorum paria in tot retro saeculis fama
concelebrat”
|
|
(Lib. de Amic. n. 15).
|
“Magna res est, ait
quidam, et etiam ipse conatus magnus est.”
|
|
Unde virtuosae mentis est
sublimia semper et ardua meditari, ut adipiscatur optata, vel lucidius
intelligat et cognoscat optanda: cum non parum credendus sit
profecisse, qui virtutis cognitione didicit quam longe sit a virtute.
Nonne Pylades et Orestes parati fuerunt pro invicem mori? Sed
majori virtutis amore pollebant de quibus legitur: Multitudinis
credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV, 32). Et
sancti martyres pro fratribus animas posuerunt, non pepercerunt
laboribus, non corporis cruciatibus. Sed mirum non est quod multo
plures gremio charitatis quam amicitiae amplexibus recipiendos divina
sanxit auctoritas, quae non solum amicos, sed etiam inimicos
charitatis lege complectitur (Matth. V, 44). Amicos solos
illos dicimus, quibus cor nostrum, et quidquid in illo est,
committere non formidamus, illis vicissim nobis eadem fidei lege et
securitate constrictis. Falso ergo praeclarum nomen amicitiae
assumunt, inter quos est convenientia vitiorum: quoniam qui non amat,
amicus non est. Non autem amat hominem, qui diligit iniquitatem: et
hic odit animam suam, et alterius amare non poterit. Cum vero in tali
amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel
incestat luxuria, tanta et talis experiatur dulcedo; libet conjicere
quantum habeat suavitatis illa, quae quanto honestior est, tanto est
et securior; quanto castior, tanto jucundior; quanto liberior, tanto
et felicior.
|
|