CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera.

Amicitia itaque alia carnalis, alia mundialis, alia spiritualis. Carnalem creat vitiorum consensus, mundialem spes quaestus accendit: spiritualem inter bonos vitae, morum, studiorumque similitudo conglutinat. Exordium carnalis amicitiae ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes: per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui, putat esse beatum; sed sine socio, minus existimat esse jucundum. Tunc motu, nutu, verbis, obsequiis animus ab animo captivatur; et accenditur unus ab altero, et conterminantur in unum, ut inito foedere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero: nihilque hac amicitia dulcius arbitrantur, vel judicant justius, idem velle et idem nolle sibi existimantes amicitiae legibus imperari. Haec amicitia nec deliberatione suscipitur, nec judicio probatur, nec regitur ratione; sed secundum impetum affectionis per diversa raptatur: non modum servans, non honesta procurans, non commoda incommodave prospiciens; sed ad omnia inconsiderate, indiscrete, leviter immoderateque progrediens. Idcirco quibus agitata furiis a semetipsa consumitur, eadem levitate resolvitur, qua contrahitur. Amicitia mundialis, quae rerum vel bonorum temporalium cupidine parturitur, semper est plena fraudis atque fallaciae; nihil in ea certum, nihil constans, nihil securum: semper cum fortuna mutatur, et sequitur marsupium. Unde Salomon dicit: Est amicus secundum tempus, et non permanebit in tempore tribulationis (Eccli. VI, 8). Tolle spem quaestus, et statim desinet esse amicus. Unde quidam:

Non est personae, sed prosperitatis amicus
Quem fortuna tenet dulcis, acerba fugat.

Amicitia spiritualis, quam veram dicimus, non utilitatis cujusque mundialis intuitu, non qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani pectoris sensu desideratur; ita ut fructus ejus praemiumque non sit aliud quam ipsa. Unde Dominus in Evangelio, Posui vos, inquit, ut eatis, et fructum afferatis (Joan. XV, 16); id est, ut invicem diligatis. In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus capitur perfectionis illius dulcedinem sentiendo. Vera charitas amicitia nuncupatur, ut omne vitium excludatur. Cum benevolentia dicitur, ipse consensus amandi, qui cum quadam dulcedine movetur, interius exprimitur. Ubi talis est amicitia, ibi idem velle, et idem nolle; tanto dulcius, quanto sincerius; tanto suavius, quanto sacratius; ubi sic amantes nihil possunt velle quod dedeceat, nihil quod expediat nolle. Hanc amicitiam prudentia dirigit, justitia regit, fortitudo custodit, temperantia moderatur.