|
Amicitiae primum, ut mihi videtur, ipsa natura humanis mentibus
impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis
auctoritas ordinavit. Deus enim summe potens, et summe bonus, sibi
est ipsi sufficiens, qui bonorum nostrorum non eget; voluit ut omnes
creaturas suas pax componeret, et uniret societas. Ita natura
mentibus humanis ab ipso exordio amicitiae et charitatis impressit
affectum, quem interiorum morum sensus amandi quodam gustu suavitatis
adauxit. Manifestum est amicitiam naturalem esse sicut virtutem,
sicut sapientiam et caeteras virtutes. Sed multi abutuntur sapientia,
qui pro ea aliquid inde suscipiunt, vel qui eam vendunt: sic aliqui
male utuntur amicitia, qui pro ea aliquid appetunt, vel cum ea.
|
|