|
Quid utilitatis habeat, cum in rebus humanis nihil sanctius
appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur,
nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur? Habet enim
fructum vitae praesentis et futurae: ipsa enim omnes virtutes sua
condit suavitate, vitia sua virtute confodit; adversa temperat,
componit prospera: ita ut sine amico inter mortales nihil fere possit
esse jucundum; et homo bestiae comparetur, non habens qui secum
collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur; cui
evaporet, si quid molestum mens conceperit; cui communicet, si quid
praeter solitum sublime vel livosum accesserit. Vae soli, quia cum
ceciderit, non habet sublevantem se (Eccle. IV, 10). Solus
omnino est, qui sine amico est. At quae felicitas, quae securitas,
quae jucunditas est, habere cum quo aeque audeas loqui, ut tibi; cui
confiteri non timeas, si quid deliqueris; cui non erubescas revelare,
in spiritualibus si quid profeceris; cui cordis tui omnia secreta
committas, et commendes consilia? Quid igitur jucundius, quam ita
unire animum alterius, et unum efficere de duobus, ut nulla jactantia
timeatur, nulla formidetur suspicio; nec correptus alter ab altero
doleat; nec laudantem alter alterum adulationis notet vel arguat?
Amicus, ait Sapiens, medicamentum est vitae (Eccli. VI,
16). Non enim validior vel efficacior est vulneribus nostris
medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni
commodo occurrat congratulans; ut junctis suis humeris, onera sua
invicem tolerent, et quod unusquisque propriam levius, quam amici
portet injuriam. Amicitia ergo secundas res facit splendidiores,
adversas partiens communicansque reddit leviores. Nam et philosophis
etiam placuit. Non aqua, non sole, non igne pluribus locis utimur,
quam amico; in omni actu, in omni studio, in certis, in dubiis, in
quolibet eventu, in fortuna qualibet, in secreto, in publico, in
omni consultatione, domi forisque, ubique amicitia grata, amicus
necessarius, utilis gratia reperitur.
|
“Quocirca amici, ait
Tullius, et absentes adsunt sibi, et egentes abundant, et imbecilles
valent: et, quod difficilius est dictu, mortui vivunt”
|
|
(Cicero de
Amicitia, n. 23). Igitur amicitia est divitibus pro eleemosyna
, exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, aegrotis pro medicina,
mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro virtute,
robustis pro praemio. Tantus enim amicos honor, memoria, laus,
desideriumque prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors
pretiosa judicetur: et quod his omnibus excelsius, quidam gradus est
amicitia vicinus perfectioni quae in Dei dilectione et cogitatione
consistit, ut homo ex amico hominis Dei efficiatur amicus. In
Evangelio: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan.
XV, 15). In amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil
fictum, nihil simulatum: et quidquid est, id sanctum et voluntarium
et verum est; et hoc ipsum charitatis proprium est. In amicitia
conjunguntur honestas et suavitas, veritas et jucunditas, dulcedo et
voluntas, affectus et actus. Quae omnia a Christo inchoantur, per
Christum promoventur, in Christo perficiuntur. Itaque amicus in
spiritu Christi adhaerens amico, efficitur cum eo cor unum et anima
una: et sic per amoris cantica gradu ad Christi conscendens
amicitiam, unus cum eo spiritus efficitur in osculo uno. Osculetur
me, inquit, osculo oris sui (Cant. I, 1).
|
|