CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale.

Est osculum corporale, quod impressione fit labiorum, quod non est ostendendum, nisi certis et honestis causis: ut in signum reconciliationis, quando fiunt amici qui fuerunt inimici; in signum pacis, sicut communicaturi in ecclesia interiorem pacem exteriori osculo demonstrant. In signum dilectionis inter sponsum et sponsam fieri permittitur, vel sicut ab amicis post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur. In signum catholicae unitatis, sicut fit cum hospes suscipitur. Sed sicut plerique aqua, igne, ferro, cibo et aere, quae naturaliter bona sunt, in suae crudelitatis vel voluptatis satellitium abutuntur; ita perversi et turpes, et hoc bono sua quodam modo flagitia condire nituntur, ipsum osculum tanta turpitudine foedantes, ut sic osculari nihil sit aliud quam adulterari. Porro osculum spirituale proprie amicorum est, qui sub una lege amicitiae tenentur. Non enim fit oris attactu, sed mentis affectu; non conjunctione labiorum, sed commixtione spirituum, castificante omnia Dei spiritu, et ex sui participatione coelestem immittente saporem. Nam ipse hunc sacratissimum inspirat affectum, ut videatur alteri quasi unam animam habere in diversis corporibus. Psalmista: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). Anima sic affecta ad osculum intellectuale suspirat, et cum maximo desiderio clamans, Osculetur me osculo oris sui: ut jam terrenis affectibus mitigatis, et omnibus quae de mundo sunt cogitationibus desideriisque sopitis, in solius Christi delectetur osculo, et quiescat amplexu, exsultans et dicens, Laeva ejus sub capite meo (Cant. II, 6).