CAPUT VII. Amicitia quid.

Ego amicitiam nihil aliud credo , quam inter duos tantam voluntatum societatem, ut nihil velit unus, quod alter nolit; sed tanta sit inter utrosque in bonis malisque consensio, ut non species, non census, non honor, non quidquam quod alterius sit, alteri denegetur ad fruendum pro voluntate, et ad utendum : ut unusquisque sicut erga se ipsum, sic afficiatur erga proximum, in omni officio et obsequio quod rependant vicem, et fugiantur honores. Inter bonos oriri potest amicitia, inter meliores proficere, consummari autem inter perfectos. Quamdiu enim quemquam in studio malum delectat, et inhonesta honestis praeponit, et ei voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione; quomodo ad amicitiam eum fas est aspirare, cum ortus ejus ex virtutis opinione procedit? Foedus est amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid ab amico exigitur: quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita vel illicitur, vel compellitur. Nulla peccati est excusatio, si amici causa peccaveris. Jonadab quoque amicus Ammon salubrius prohibuisset incestum, quam quod potiretur optato, praebuisset consilium (II Reg. XIII, 5). Nos bonum hominem dicimus, qui sobrie et juste et pie vivit in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petit, nec rogatus praestat: inter tales oriri potest et conservari amicitia.