|
Quidam dicunt cavendam esse amicitiam, rem plenam sollicitudinis atque
curarum, nec timoris vacuam, et multis obnoxiam doloribus, nihilque
difficilius quam custodire usque ad extremum diem. Sic judicant cum
Tullio amare, ut possint odire cum velint: sic placet amare hodie,
ut cras oderint: sic amicus esse, ut nulli sit fidus, nunc laudans,
nunc vituperans, nunc blandiens, nunc mordens; hodie paratus ad
oscula, cras ad opprobria. Amor talium levissima recedit offensa.
De his Tullius:
|
“Solem, inquit, e mundo tollere videntur, qui
amicitiam de vita tollunt; qua nihil a Deo melius habemus, nihil
jucundius”
|
|
(De Amicitia, n. 47). Qualis sapientia est
amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris
timore? quando virtus nulla sine sollicitudine, aut prudentia contra
errores, vel temperantia contra libidines, vel justitia contra
malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat. Quis ergo hominum,
maxime adolescentium, sine dolore aut timore tueri pudicitiam, vel
lascivientem refrenare potest affectum? Stultus fuit Paulus, qui
noluit sine cura et sollicitudine vivere, sed intuitu charitatis, quam
virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis, et cum
scandalizatis urebatur (II Cor. XI, 28 et 29)? Sed et
tristitia illi erat, et continuus dolor cordi ejus pro fratribus suis
secundum carnem (Rom. IX, 2). Ego eos non tam homines quam
bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi
sint, nulli etiam oneri vel dolori: qui nihil delectationis ex
alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate
inferant, amare nullum, amari a nullo curantes.
|
|