|
His quatuor libris materiam subministravit Vincentius Victor,
juvenis in Mauritania Caesareensi natus, et ex Rogatistarum factione
(quae Donatistarum scissura erat, partem quamdam Mauritaniae circa
urbem Cartennam occupans) ad catholicam Ecclesiam conversus: quem
Victorem ferebant, Vincentii illius, qui post Rogatum factioni
eidem praefuerat, magnam existimationem hactenus animo tenere, ut eam
ob causam ipsius nomen, suum voluerit esse cognomen . Hic igitur
Victor cum in quamdam Augustini scriptionem incidisset, qua ille se
quidem ignorare fatebatur, an omnes animae ex una Adami anima
propagentur, an singulis quibusque hominibus singulae a Deo, sicut
ipsi Adamo, sine propagatione dentur; sed tamen scire dicebat,
animam natura spiritum esse, non corpus: utrumque displicuit ex aequo
Victori, et quod Augustinus vir tantus de animae origine quid
tenendum sit non sine cunctatione doceret, praesertim propagationem
animarum verisimilem esse ducens, et quod animae naturam asseveranter
pronuntiaret incorpoream. Ergo adversus Augustinum hac de re
conscriptos duos libros Petro Hispano presbytero nuncupavit, placita
haereticorum Pelagianorum nonnulla, et alia iis pejora continentes.
Renatus monachus, qui Caesareae tunc erat, idem ille, ut videtur,
qui Augustino in eadem urbe autumno anni 418 existenti, Optati
episcopi de animae origine consulentis epistolam exhibuerat : hic
itaque ex ordine quidem laicorum, sed fide admodum orthodoxa,
descriptos diligenter eosdem libros Victoris Caesarea Hipponem
transmisit aestiva tempestate: quos tamen exeunte tantum autumno
accepit Augustinus, anno ut putant 419. Mox ut illos legit
sanctus Doctor, primum ex quatuor subsequentibus libris sine ulla
dilatione conscripsit ad Renatum monachum: secundum deinde, epistolae
forma, ad Petrum presbyterum: duos vero postremos ad ipsum
Victorem, sed aliquanto post tempore, ut ex illis intelligitur verbis
libri 2, n. 7, Si autem Dominus voluerit, ut ad illum ipsum
juvenem scribam, sicut desidero. In Retractationibus haec Augustini
lucubratio proxime sub opusculis anni 419 recensetur, quinto
videlicet loco post Gesta cum Emerito, quae apud Caesaream anno
418, mense septembri confecta sunt: pertinet itaque ad finem anni
419, seu ad initium 420, scripta post Pelagianos conciliorum
catholicorum et Sedis Apostolicae auctoritate jam quidem damnatos,
sed nuperrime : quod anno Christi 418 feliciter contigerat.
In primo libro ad Renatum scripto, demonstrat suam de animae natura
sententiam, et de ejusdem origine cunctationem injuria reprehendi a
Victore. Juvenilem coercet hominis arrogantiam, quem in errores
graves ac inauditos, dum quaestionem solvendam suas vires excedentem
suscipere audet, prolapsum ostendit; atque ipsum, ut statuat animas
non ex propagine fieri, sed novas singulis nascentibus a Deo
insufflari, Scripturarum testimonia conferre ambigua, nec ad eam rem
satis idonea.
In secundo, Petrum admonet, ne committat, ut libros de animae
origine a Victore ad ipsum scriptos laudando approbasse, aut quae
temere juvenis ille pronuntiavit fidei christianae contraria, pro
dogmatibus catholicis habere existimetur. Errores Victoris varios,
eosque gravissimos notat, et verbis confutat paucis. Petro demum ipsi
suadet, ut Victorem ad eos corrigendos adducat.
In tertio, ad ipsum Victorem scripto, monstrat quaenam in suis
Victor libris emendare debeat, si velit haberi catholicus: eaque
ipsius placita et paradoxa, in superioribus ad Renatum et ad Petrum
libris jam confutata, hoc tertio libro perstringit breviter, et ad
undecim errorum capita revocat.
In quarto ad eumdem Victorem libro, primum cunctationem suam de
animarum origine immerito culpari, seque ab ipso, quia nihil hinc
definire ausus sit, injuria pecoribus comparari demonstrat. Deinde
vero quod incunctanter asseveravit, animam spiritum esse, non corpus,
hoc temere etiam improbari a Victore, ut animam corpoream natura sua,
et spiritum ab ipsa anima in homine distinctum esse, inani conatu
propugnet.
|
|