|
Acceptis a Renato duobus libris Vincentii Victoris, qui Augustini
sententiam de animae natura, et ejusdem de ipsius origine cunctationem
improbabat, ostendit Augustinus, juvenem arroganter de se ipso
sentientem, ut de re tam abdita decideret, in errores intolerandos
incurrisse. Tum deinde Scripturarum testimonia, quibus probare se
Victor existimabat, animas a Deo, non ex propagine fieri, sed novas
singulis nascentibus insufflari, demonstrat ambigua esse, atque ad
hanc ipsius opinionem confirmandam minime idonea.
|
|