|
10. De illis autem parvulis qui morte praeveniuntur priusquam
baptizentur in Christo, cum respondere voluisset, ausus est eis
promittere, non solum paradisum, verum etiam regnum coelorum: non
inveniens qua exiret, ne Deum animas innocentes dicere cogeretur
aeterna morte damnare, quas nullo merito praecedente peccati, carni
inserit peccatrici. Sed utcumque sentiens quid mali dixerit, sine
ulla Christi gratia animas redimi parvulorum in aeternam vitam
regnumque coelorum, et in eis posse solvi originale peccatum sine
Baptismo Christi, in quo fit remissio peccatorum: videns ergo, in
quam se profunditatem naufragosi gurgitis jecerit,
inquit,
|
“pro eis oblationes assiduas, et offerenda jugiter sanctorum censeo
sacrificia sacerdotum.”
|
|
Ecce aliud unde nunquam exiturus est, nisi
eum dixisse poeniteat. Quis enim offerat corpus Christi, nisi pro
eis qui membra sunt Christi? Ex quo autem ab illo dictum est, Nisi
quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu , non potest intrare in regnum
Dei (Joan. III, 5); et alio loco, Qui perdiderit animam
suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39): nemo fit membrum
Christi, nisi aut Baptismate in Christo, aut morte pro Christo.
11. Unde et latro ille, non ante crucem Domini sectator , sed in
cruce confessor, de quo nonnunquam praejudicium captatur, sive
tentatur, contra Baptismatis sacramentum, a Cypriano sancto inter
martyres computatur (Cyprianus, Epist. ad Jubaianum), qui suo
sanguine baptizantur, quod plerisque non baptizatis fervente
persecutione provenit . Tanto namque pondere appensum est, tantumque
valuit apud eum qui haec novit appendere, quod confessus est Dominum
crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus. Tunc enim
fides ejus de ligno floruit, quando discipulorum marcuit; nisi cujus
mortis terrore marcuerat, ejus resurrectione reviresceret. Illi enim
desperaverunt de moriente, ille speravit in commoriente: refugerunt
illi auctorem vitae; rogavit ille consortem poenae: doluerunt illi
tanquam hominis mortem, credidit ille regnaturum esse post mortem:
deseruerunt illi sponsorem salutis, honoravit ille socium crucis.
Inventa est in eo mensura martyris, qui tunc in Christum credidit,
quando defecerunt qui futuri erant martyres. Et hoc quidem oculis
Domini clarum fuit, qui non baptizato, tanquam martyrii sanguine
abluto, tantam felicitatem statim contulit (Luc. XXIII,
43). Sed etiam nostrum quis non consideret, quanta fide, quanta
spe, quanta charitate mortem pro Christo vivente suscipere potuit,
qui vitam in moriente quaesivit. Huc accedit, quia non incredibiliter
dicitur, latronem qui tunc credidit, juxta Dominum crucifixum, aqua
illa quae de vulnere lateris ejus emicuit, tanquam sacratissimo
baptismo fuisse perfusum. Ut omittam quod eum, antequam damnaretur,
baptizatum non fuisse, quoniam nemo nostrum novit, nemo convincit.
Verum haec ut volet quisque accipiat, dum tamen de Baptismo non
praescribatur Salvatoris praecepto, hujus latronis exemplo; et non
baptizatis parvulis nemo promittat inter damnationem regnumque
coelorum, quietis vel felicitatis cujuslibet atque ubilibet quasi
medium locum. Hoc enim eis etiam haeresis Pelagiana promisit: quia
nec damnationem metuit parvulis, quos nullum putat habere originale
peccatum; nec sperat eis regnum coelorum, si non perveniunt ad
Baptismatis sacramentum. Iste autem cum confiteatur parvulos
originali obstrictos esse peccato, eis etiam regnum coelorum non
baptizatis ausus est polliceri: quod nec illi ausi sunt, qui eos
asserunt sine ullo prorsus esse peccato. Ecce qualibus se laqueis
praesumptionis innectat, nisi eum talia scripsisse poeniteat.
|
|