|
12. De fratre autem sanctae Perpetuae Dinocrate, nec scriptura
ipsa canonica est, nec illa sic scripsit, vel quicumque illud
scripsit, ut illum puerum qui septennis mortuus fuerat, sine Baptismo
diceret fuisse defunctum: pro quo illa imminente martyrio creditur
exaudita, ut a poenis transferretur ad requiem. Nam illius aetatis
pueri, et mentiri, et verum loqui, et confiteri, et negare jam
possunt. Et ideo cum baptizantur, jam et symbolum reddunt, et ipsi
pro se ad interrogata respondent. Quis igitur scit utrum puer ille
post Baptismum, persecutionis tempore a patre impio per idololatriam
fuerit alienatus a Christo, propter quod in damnationem mortis ierit,
nec inde nisi pro Christo moriturae sororis precibus donatus exierit?
|
|