|
13. Sed etiamsi hoc isti concedatur, quod salva fide catholica et
ecclesiastica regula, nulla ratione conceditur, ut pro non baptizatis
cujuslibet aetatis hominibus offeratur sacrificium corporis et sanguinis
Christi, tanquam per hujusmodi pietatem suorum ad regnum coelorum quo
perveniant adjuventur, quid responsurus est de tot millibus infantum,
qui nascuntur ex impiis, nec in manus piorum aliqua vel divina vel
humana miseratione perveniunt, et de ista vita in illa tenerrima
aetate, sine lavacro regenerationis abscedunt? Dicat, si potest,
unde istae animae sic peccatrices fieri meruerunt, ut a peccato saltem
nec postea liberentur. Si enim quaeram, quare damnari mereantur, si
non baptizantur; recte mihi respondetur, propter originale peccatum.
Item si quaeram, unde traxerint originale peccatum; iste
respondebit, ex carne utique peccatrice. Si ergo quaeram, unde
damnari meruerint in peccatricem carnem, quae nihil mali fecerant ante
carnem; hic inveniat quid respondeat ; et sic damnari ad alienorum
peccatorum subeunda contagia, ut nec Baptisma regeneret male
generatos, nec sacrificia expient inquinatos. Ibi enim et de talibus
hi parvuli nati sunt, sive adhuc usque nascuntur, ut eis nullo tali
possit adjutorio subveniri. Hic certe omnis argumentatio deficit.
Non enim quaerimus, unde animae damnari meruerint post carnis
consortium peccatricis: sed quaerimus, unde animae damnari meruerint
ad subeundum carnis consortium peccatricis, nullum peccatum habentes
ante carnis consortium peccatricis. Non est ut dicatur,
|
“Nihil eis
obfuit alieni peccati paulisper communicata contagio, quibus in Dei
praescientia fuerat parata redemptio.”
|
|
De his enim nunc loquimur,
quibus ante Baptismum de corpore exeuntibus redemptio nulla succurrit.
Non est ut dicatur,
|
“Eas quas Baptisma non abluit, sacrificia pro
eis crebra mundabunt; quod praesciens Deus, paululum illas voluit
alienis haerere peccatis, sine ullo exitio damnationis aeternae, et
cum spe felicitatis aeternae.”
|
|
De his enim nunc loquimur, quarum
nativitas apud impios et ex impiis nulla talia potuerit invenire
praesidia. Quae quidem si adhiberi possent, procul dubio non
baptizatis prodesse non possent: sicut nec illa quae de libro
Machabaeorum commemoravit sacrificia pro peccatoribus mortuis (II
Machab. XII, 43), eis aliquid profuissent, si circumcisi non
fuissent.
14. Inveniat ergo, si potest, iste quid dicat, cum ab illo
quaeritur, quid meruerit anima, sine ullo peccato, vel originali,
vel proprio, sic ad subeundum alienum peccatum originale damnari, ut
non ab illo valeat liberari: et videat quid eligat e duobus, utrum
dicat etiam eas animas morientium parvulorum, quae hinc sine lavacro
regenarationis abscedunt, et pro quibus nullum sacrificium corporis
Dominici offertur, a nexu peccati originalis absolvi; cum Apostolus
doceat, ex uno ire omnes in condemnationem (Rom. V, 16),
quibus utique non subvenit gratia, ut per unum eruantur in
redemptionem; an dicat animas non habentes ullum vel proprium, vel
originale peccatum, et omni modo innocentes, simplices, puras, a
justo Deo, cum eas ipse non liberandas carni inserit peccatrici,
aeterna damnatione puniri.
|
|