|
15. Ego nihil istorum duorum dicendum esse confirmo; nec illud
tertium, alibi peccasse animas ante carnem, ut damnari mererentur in
carnem. Apostolus quippe apertissime definivit, nondum in carne natos
nihil egisse boni seu mali (Rom. IX, 11). Unde constat,
parvulos, ut remissione indigeant peccatorum, nonnisi originale
contraxisse peccatum. Nec illud quartum, eas animas parvulorum sine
Baptismate moriturorum a justo Deo in carnem peccatricem relegari
atque damnari, quas praescivit, si ad aetatem pervenissent, in qua
libero uterentur arbitrio, male fuisse victuras. Hoc namque nec iste
ausus est dicere, in tantis angustiis constitutus: imo etiam contra
istam vanitatem jam satis manifeste ac breviter est locutus, ubi ait,
|
“Injustum Deum futurum fuisse, si non perfectis propriae voluntatis
operibus, vellet hominem judicare non natum.”
|
|
Hoc enim respondit,
cum tractaret quaestionem adversus eos qui dicunt, Cur Deus hominem
faciebat, quem, utpote praescius, sciebat futurum non bonum? Non
natum enim judicaret, si propterea creare noluisset, quia non bonum
futurum esse praescisset. Et utique sicut et huic visum est, de
perfectis ejus operibus debuisset hominem judicare, non de
praecognitis, nec fieri aliquando permissis. Nam si peccata, quae si
homo viveret commissurus esset, etiam non commissa damnantur in
mortuo, nullum beneficium collatum est illi qui raptus est ne malitia
mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11): quandoquidem
judicabitur secundum eam, quae in illo fuerat futura, malitiam; non
secundum eam, quae in illo inventa est, innocentiam: et de nullo
mortuo baptizato poterit esse securitas; quia et post Baptismum, non
qualitercumque peccare, verum etiam apostatare homines possunt. Quid
si ergo qui baptizatus hinc raptus est, apostata erat futurus, si
viveret; nullumne illi beneficium putabimus esse collatum, quod raptus
est ne malitia mutaret intellectum ejus; et propter Dei
praescientiam, non sicut fidele membrum Christi, sed sicut apostatam
judicandum esse censebimus? Quanto enim melius, si peccata nondum
facta, nondum cogitata, sed praecognita et futura puniuntur,
projicerentur illi duo de paradiso ante peccatum, ne in loco tam sancto
et beatifico peccaretur? Quid, quod ipsa exinanitur omnino
praescientia, si quod praescitur non erit? Quomodo enim recte dicitur
praesciri futurum, quod non est futurum? Quomodo ergo puniuntur
peccata quae nulla sunt; id est, quae nec vita ista nondum incipiente
commissa sunt ante carnem, nec morte praeveniente post carnem?
|
|