|
16. Hoc itaque medium, ex quo anima missa est in carnem, quo usque
solveretur a carne, quoniam parvuli anima est, nec liberi arbitrii
gessit aetatem, non invenit unde damnaretur non percepto Baptismo,
nisi originale peccatum. Ex hoc peccato juste damnari animam non
negamus: quia peccato supplicium lex justa constituit. Sed ad hoc
peccatum subeundum cur damnata sit, quaerimus, si non ex illa una
trahitur, quae in generis humani primo patre peccavit. Quamobrem si
Deus non damnat innocentes, nec facit nocentes quos perspicit
innocentes; et si animas non liberat sive ab originalibus, sive a
propriis peccatis, nisi in Ecclesia Christi Baptismus Christi; et
si animae ante carnem nullum habuerunt omnino peccatum; et si peccata
antequam committantur, et multo magis quae nunquam commissa sunt,
damnari justa lege non possunt; nihil horum quatuor iste dicat: et,
si potest, explicet, parvulorum animae, quae sine Baptismo exeuntes
in damnationem mittuntur, quo merito in carnem peccatricem quae nihil
peccaverunt, missae sunt, ut illic invenirent peccatum, propter quod
merito damnarentur. Porro si quatuor ista devitans, quae sana
doctrina condemnat, id est, si non audens dicere, vel sine ullo
peccato existentes, a Deo fieri animas peccatrices, aut sine Christi
Sacramento in eis solvi originale peccatum, aut eas alicubi peccasse,
antequam mitterentur in carnem, aut ea quae nunquam habuerunt in eis
peccata damnari: si haec nobis non audens dicere, quoniam non sunt
utique dicenda, dixerit parvulos non trahere originale peccatum, nec
habere unde damnentur, si non accepto Sacramento regenerationis hinc
exeant; in haeresim Pelagianam sine dubitatione damnabilem damnandus
incurret. Quod ei ne contingat, quanto melius tenet de animae origine
cunctationem meam, ne audeat affirmare, quod nec humana ratione
comprehendit, nec divina auctoritate defendit; ne cogatur insipientiam
profiteri, dum veretur ignorantiam confiteri.
|
|