|
17. Hic forte dicat, sententiam suam divina auctoritate defendi:
quoniam sanctarum Scripturarum testimoniis probare se existimat,
animas a Deo, non ex propagine fieri, sed novas singulis insufflari.
Probet, si potest, et fatebor me didicisse ab illo, quod magna
intentione quaerebam. Sed quaerat alia, ne fortassis inveniat: nam
hoc istis testimoniis, quae jam posuit, non probavit. Omnia quippe
quae hic adhibuit, ad aliquid certa sunt; ad hoc vero, quod de animae
origine quaeritur, demonstrantur ambigua. Certum est enim Deum
dedisse hominibus flatum et spiritum, dicente propheta, Sic dicit
Dominus qui fecit coelum, et fundavit terram, et quae sunt in ea,
qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam (Isai.
XLII, 5). Hoc testimonium iste in eam sententiam vult accipi,
quam defendit, ut quod ait, dat flatum populo, non ex propagine
facere animas populo, sed novas insufflare credatur. Audeat ergo
dicere non ipsum nobis dedisse carnem, quia de parentibus origo carnis
attracta est. Et ubi ait Apostolus de frumenti grano, Deus illi dat
corpus quomodo voluerit (I Cor. XV, 38); neget, si audet,
de tritico triticum nasci, et herbam ejus ex semine secundum genus.
Quod si negare non audet; unde igitur scit quomodo dictum sit, dat
flatum populo: utrum eum trahens de parentibus, an insufflans novum?
18. Unde etiam scit, utrum repetitio sententiae sit, Qui dat
flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam: ut de una re
utrumque dictum intelligatur, et non animam vel spiritum quo natura
vivit humana, sed Spiritum sanctum significare voluerit? Si enim
flatu non posset significari Spiritus sanctus, non Dominus post
resurrectionem insufflasset discipulis, et dixisset, Accipite
Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Neque scriptum esset in
Actibus Apostolorum, Factus est subito de coelo sonus, quasi
ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae sicut
ignis, qui et insedit super unumquemque eorum, et impleti sunt omnes
Spiritu sancto (Act. II, 2-4). Quid si hoc Propheta
praenuntiavit, dicens, Qui dat flatum populo super eam? et tanquam
exponens quid dixerit flatum, repetivit atque ait, et spiritum
calcantibus eam? Tunc enim evidentissime factum est, quando impleti
sunt omnes Spiritu sancto. Aut si nondum dicendus est populus,
centum viginti homines, qui tunc in loco uno aderant, certe quando
simul quatuor vel quinque millia crediderunt, et baptizati acceperunt
Spiritum sanctum (Id. IV, 31), quis dubitaverit simul populum
accepisse Spiritum sanctum, et multitudinem quae ambulabat in terra,
id est, homines calcantes terram? Nam ille qui datur ad naturam
hominis pertinens, sive ex propagine detur, sive novus insuffletur
(quorum nihil affirmandum esse dico, donec alterutrum sine ulla
dubitatione clarescat) non datur calcantibus terram, sed adhuc materno
utero inclusis. Dedit ergo flatum populo super terram, et spiritum
calcantibus eam, quando multi simul credentes, simul repleti sunt
Spiritu sancto. Et ipse dat eum populo suo, etsi non simul omnibus,
sed suo cuique tempore, donec discedendo de hac vita, et succedendo in
hanc vitam, universus ejusdem populi numerus compleatur: ut hoc
sanctae Scripturae loco non aliud sit flatus, aliud spiritus: sed
ejusdem sententiae repetitio. Sicut non est alius qui habitat in
coelis, et alius Dominus; nec aliud est irridere, et aliud
subsannare: sed eadem sententia repetita est, ubi legitur, Qui
habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Vel
cum dictum est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem
tuam fines terrae (Psal. II, 4, 8). Non utique aliud dixit
haereditatem, aliud possessionem; nec aliud gentes, aliud fines
terrae: sed ejusdem sententiae repetitio est. Et innumerabiles
inveniet hujusmodi locutiones divinorum eloquiorum, si advertat quod
legit.
19. Quod autem graecus dicit PNOEN, hoc Latini varie
interpretati sunt; aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando
inspirationem. Nam hoc verbum habent codices graeci in isto prophetico
testimonio, de quo nunc agimus, ubi dictum est, Qui dat flatum
populo super eam: hoc est, PNOEN. Ipsum verbum est et ubi homo
animatus est: Et insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitae
(Gen. II, 7). Sed ipsum verbum est et in Psalmo ubi canitur:
Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6). Ipsum est et in
libro Job, ubi scriptum est: Aspiratio autem Omnipotentis est quae
docet. Noluit dicere, Flatus; sed, aspiratio; cum in graeco sit
PNOE: quod etiam in illis verbis Prophetae, de quibus nunc
disputamus. Et certe hoc loco, nescio utrum debeat dubitari Spiritum
sanctum esse significatum. Agebatur enim de sapientia, unde sit in
hominibus: Quia non ex numero annorum, sed Spiritus, inquit, est
in hominibus; aspiratio autem Omnipotentis est quae docet (Job
XXXII, 7, 8, sec. LXX): ut intelligeretur ista
repetitione, non se de spiritu hominis dixisse, quod ait, Spiritus
est in hominibus. Volebat enim ostendere unde habeant sapientiam,
quia non a se ipsis; et repetendo id exposuit dicens, Aspiratio
Omnipotentis est quae docet. Item alio loco in eodem libro,
Intellectus, inquit, labiorum meorum pura intelligit: Spiritus
divinus qui fecit me, aspiratio autem Omnipotentis, quae docet me
(Id. XXXIII, 3, 4, sec. LXX). Et hic quod ait,
aspiratio, vel inspiratio, in graeco est PNOEN, qui in illis
prophetae verbis interpretatus est, flatus. Quamobrem cum temere
negetur de anima hominis vel de spiritu hominis esse dictum, Qui dat
flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam; quamvis ibi et
Spiritus sanctus multo credibilius possit intelligi: qua tandem
ratione audebit aliquis definire, animam vel spiritum, quo natura
nostra vivit, loco illo voluisse significare Prophetam ? Cum
profecto si apertissime diceret, Qui dat animam populo super terram,
adhuc quaerendum esset, utrum eam Deus ex origine praecedentis generis
ipse det, sicut ex origine praecedentis generis, ipse tamen dat
corpus, non solum homini aut pecori, sed etiam semini tritici, aut
alicujus caeterorum quomodo voluerit: an vero novam, sicut homo primus
accepit, insufflet.
20. Sunt etiam qui haec verba prophetica sic intelligant, ut quod
ait, Dedit flatum populo super eam, id est, super terram, non nisi
animam velint accipi flatum: quod vero adjunxit, et spiritum
calcantibus eam, Spiritum sanctum significatum arbitrentur: illo
scilicet ordine, quo et Apostolus dicit, Non primum quod spirituale
est, sed quod animale; postea, spirituale (I Cor. XV, 46).
Nam ex hac prophetica sententia etiam elegans ille sensus exsculpitur,
quod ita dixerit, calcantibus eam, ut vellet intelligi,
Contemnentibus eam. Qui enim accipiunt Spiritum sanctum, amore
coelestium terrena contemnunt. Hae omnes sententiae non sunt contra
fidem; sive utrumque, id est, et flatum et spiritum qui pertinet ad
humanam naturam, quisque intelligat; sive utrumque dictum accipiat de
Spiritu sancto; sive flatum ad animam, spiritum vero ad Spiritum
sanctum referat. Sed si anima et spiritus hominis et hic intelligendus
est, sicut non dubitandum est quod eum Deus det; ita quaerendum est
adhuc unde det, utrum ex propagine sicut ipse quidem dat, sed tamen ex
propagine dat corporis membra; an vero novum, neque propagatum
singulis insufflando distribuat: quod non ambigua, sicut iste facit,
sed aliqua certissima volumus divinorum eloquiorum auctoritate defendi.
21. Eadem ratione etiam quod dicit Deus, Spiritus enim a me
exiet, et omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16): de
Spiritu quidem sancto accipiendum est quod ait, Spiritus a me exiet;
de quo et Salvator ait, A Patre procedit (Joan. XV, 26):
sed quod dictum est, Omnem flatum ego feci, de omni anima dictum
negari non potest. Sed omne etiam corpus ipse facit: quod autem ex
propagine corpus humanum faciat, nullus ambigit. Ac per hoc de
anima, cum eam constet ab illo fieri, unde eam faciat, utrum ex
propagine sicut corpus, an insufflando sicut primam fecit, adhuc
utique requirendum est.
22. Adjecit etiam tertium testimonium, quia scriptum est, Qui
fingit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1). Quasi hoc
negetur: sed unde eum fingat, hoc quaeritur. Nam et corporalem
hominis oculum quis nisi Deus fingit? Et puto quod non extra, sed in
ipso ; et tamen, ut certum est, ex propagine. Cum ergo et spiritum
hominis in ipso fingat, quaerendum est, utrum nova insufflatione, an
tractum ex propagine.
23. Novimus etiam Machabaeorum juvenum matrem, fecundiorem
virtutibus quando filii passi sunt, quam fetibus quando nati sunt, eos
sic fuisse adhortatam, ut diceret: Filii, nescio quomodo paruistis
in ventrem meum . Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis, nec
singulis vobis vultus et membra formavi: sed Deus qui fecit mundum et
omnia quae in eo sunt, fecitque hominum genus, et omnium inquirit
actum , et ipse vobis spiritum et animam reddet cum magna misericordia
(II Machab. VII, 22, 23). Novimus haec quidem; sed
huic quomodo suffragentur ad id quod asserit, non videmus. Quis enim
Christianorum neget Deum donare hominibus animam et spiritum? Sed
eodem modo existimo istum negare non posse, Deum donare hominibus
linguam, aurem, manum, pedem, omnesque corporis sensus et omnium
formam naturamque membrorum. Quomodo enim haec Dei dona esse
negaturus est, nisi se obliviscatur esse christianum? Sed sicut
constat ex propagine ab illo haec fieri atque donari: ita quaerendum
est etiam, spiritus et anima hominis unde ab illo efficiatur, a quo
efficiente donatur; utrum ex parentibus, an ex nihilo; an quod iste
affirmat, sed omni modo cavendum est, ex aliqua flatus ejus existente
natura, non de nihilo creata, sed de ipso.
|
|