|
24. Cum igitur Scripturarum testimonia quae commemorat, nequaquam
doceant id quod persuadere conatur (quod enim ad hanc quaestionem
attinet, omnino non exprimunt); quid est quod dicit, Animam ex
flatu Dei constanter asserimus, non ex traduce, quia ex Deo datur?
Quasi corpus ex alio detur, quam ex illo a quo creatur, ex quo
omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36): quamvis
non ex ejus natura, sed ex ejus opificio. Neque ex nihilo, inquit,
quia ex Deo proficiscitur. Hoc plane non adhuc quaerendum monemus,
utrum ita sit: sed prorsus verum non esse quod dicit, id est, quod
anima nec ex traduce sit, nec ex nihilo; hoc, inquam, verum non esse
sine dubitatione firmamus. Unum est enim e duobus, si ex traduce non
est, ex nihilo est; ne ita sit ex Deo, ut naturae sit Dei, quod
omnino sacrilegum est credere. Sed adhuc utrum non sit ex traduce,
certa testimonia flagitamus aut quaerimus: non qualia iste posuit,
quibus hoc quod quaerimus non ostenditur.
25. Qui utinam in tanta profunditate quaestionis, quamdiu quid
dicat ignorat, imitaretur Machabaeorum matrem: quae cum sciret de
viro se filios concepisse, et a Creatore omnium, sive secundum
corpus, sive secundum animam et spiritum sibi creatos esse, ait
tamen, Nescio quomodo paruistis in ventrem meum. Vellem iste
diceret, quid ista nesciebat. Haec enim quae dixi, utique sciebat,
quomodo secundum corpus in ejus uterum venerint; quia de viro eos se
concepisse dubitare non poterat. Confitebatur etiam, quia et hoc
utique sciebat, quod Deus illis animam et spiritum dederit, quod ipse
illis vultus et membra formaverit. Quid ergo nesciebat? An forte
quod nescimus et nos, utrum animam et spiritum, quem Deus illis sine
dubio dedit, de parentibus traxerit, an novum sicut homini primo
insufflaverit? Sed sive hoc sive aliud aliquid de naturae humanae
institutione nesciebat, nescire se dicebat; non quod nesciebat,
temere defendebat. Nec tamen iste huic diceret, quod nobis dicere non
erubuit: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est
pecoribus insensatis, et similis factus est illis (Psal.
XLVIII, 13): Ecce ista mulier dixit de filiis suis, Nescio
quomodo paruistis in ventrem meum: nec tamen comparatur pecoribus
insensatis. Nescio, dixit: et quasi quaererent ab ea, cur
nesciret, adjunxit, Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis.
Ille ergo qui donavit, scit unde fecerit quod donavit, utrum ex
propagine attraxerit, an novum insufflaverit: quod ego, inquit,
nescio. Nec singulis vobis vultus et membra formavi: ille scit qui
formavit, utrum simul cum anima formaverit, an vero jam formatis
animam dederit. Quo ergo modo, utrum illo an isto in ejus ventrem
venerint filii, nesciebat; et illud tamen sciebat, totum quod dedit
redditurum esse qui dedit. Sed eligat iste in naturae humanae tam
profundo abditoque secreto, quid mulier ista nescierit: tantum non
judicet mentientem, nec pecoribus insensatis comparet nescientem.
Quidquid erat quod illa nesciebat, profecto ad naturam hominis
pertinebat: quod tamen sine culpa homo nesciebat. Quapropter dico
etiam ego de anima mea, Nescio quomodo venerit in corpus meum; neque
enim ego illam mihi donavi: scit ille qui donavit, utrum illam de
parte meo traxerit, an sicut primo homini novam creaverit. Sciam
etiam ego si ipse docuerit, quandocumque voluerit. Nunc autem
nescio; nec me pudet, ut istum, fateri nescire quod nescio .
|
|