|
26. Disce, inquit, ecce Apostolus docet. Discam plane, si
Apostolus docet: non enim nisi Deus per Apostolum docet. Sed quid
est tandem quod docet Apostolus? Ecce, inquit, cum Atheniensibus
loqueretur, hoc constanter exposuit, dicens,
|
“Cum ipse det omnibus
vitam et spiritum.”
|
|
Quis enim hoc negat? Sed intellige, inquit,
quod ait Apostolus:
inquit; non, Dedit; ad infinitum et
juge tempus revocans, non de praeterito et perfecto pronuntians. Et
quod sine cessatione dat, semper dat: sicut semper est ipse qui dat.
Verba ejus posui, sicut in eorum quos misisti, secundo libro ejus
inveni. Ubi primum vide quo progressus fuerit, dum nititur affirmare
quod nescit. Ausus est enim dicere, Deum non nunc solum atque in
isto tantummodo saeculo, sed per infinitum tempus sine cessatione,
atque omnino semper animas nascentibus dare. Semper, inquit, dat,
sicut semper est ipse qui dat. Quid Apostolus dixerit, quia satis
apertum est, me intelligere, absit ut negem: quod autem iste dicit,
debet etiam ipse intelligere contra fidem esse christianam, atque
ulterius cavere ne dicat. Cum enim mortui resurrexerint, jam nemo
nascetur: atque ideo tunc non dabit nascentibus animas, sed eas quas
dat in isto saeculo cum corporibus judicabit. Non ergo semper dat,
quamvis ipse semper sit qui nunc dat. Nec tamen quoniam beatus
Apostolus non dixit, Dedit; sed, det; inde conficitur quod vult
iste conficere, non eum ex propagine animas dare. Ipse quippe dat,
etiam si de propagine dat. Quia et corporis membra, et corporis
sensus, et corporis formam, et corporis omnino substantiam ipse
hominibus dat, quamvis ex propagine det. Neque enim quia Dominus
ait, Si fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur,
Deus sic vestit (Matth. VI, 30); nec ait, Vestivit, sicut
primum quando instituit; sed ait, vestit, quod et nunc facit; ideo
negabimus lilia de origine sui generis procreari. Quid si ergo sic
etiam anima et spiritus hominis et a Deo datur, quamdiu datur; et
tamen ex propagine sui generis datur? Quod ego nec defendo, nec
refello. Sed si defendendum est, vel refellendum, perspicuis, non
ambiguis testimoniis id agendum esse commoneo. Nec propterea pecoribus
insensatis sum comparandus, quia hoc me nondum scire pronuntio; sed
potius cautis hominibus, quia non audeo docere quod nescio. Istum
autem non ego vicissim, quasi rependens maledictum pro maledicto,
pecoribus comparo; sed tanquam filium moneo, ut quod nescit, se
nescire fateatur, neque id quod nondum didicit, docere moliatur: ne
comparetur, non pecoribus, sed illis hominibus quos dicit Apostolus,
volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur,
neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7).
|
|