|
27. Nam unde est, quod ita Scripturas, de quibus loquitur, non
curat advertere, ut cum legerit homines esse ex Deo, non eos etiam
secundum corpus, sed tantum secundum animam et spiritum ex Deo esse
contendat? Quod enim ait Apostolus, Ex ipso sumus (Act.
XVII, 28); non vult iste ad corpus, sed tantum ad animam et
spiritum esse referendum. Si ergo ex Deo non sunt corpora, falsum
est quod scriptum est, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia
(Rom. XI, 36). Deinde ubi dicit idem apostolus, Sicut enim
mulier ex viro, ita et vir per mulierem; exponat nobis iste quam
propaginem significare voluerit, animae, an corporis, an utriusque.
Sed non vult esse animas ex propagine. Restat ergo, ut secundum
ipsum atque omnes qui animarum propaginem destruunt, corpus tantum
masculinum et femininum significaverit Apostolus, dicens, Sicut enim
mulier ex viro, ita et vir per mulierem: quia mulier ex viro facta
est, ut etiam vir per mulierem postea nasceretur. Si ergo haec
Apostolus dicens, non etiam animas et spiritus, sed tantum corpora
utriusque sexus volebat intelligi, cur continuo subjunxit, Omnia
autem ex Deo (I Cor. XI, 12); nisi quia et corpora ex Deo?
Ita quippe ait: Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem;
omnia autem ex Deo. Eligat ergo iste unde sit dictum. Si de
corporibus, profecto et corpora ex Deo sunt. Quid est ergo, quod
ubicumque iste in Scripturis legit, ex Deo, quando de hominibus
agitur, non et corpora, sed tantum animas et spiritus vult intelligi?
Si vero quod dictum est, Omnia autem ex Deo; et de corpore
utriusque sexus, et de anima ac spiritu dictum est: ergo secundum
omnia est mulier ex viro. Mulier enim ex viro, vir per mulierem;
omnia autem ex Deo. Quae omnia, nisi de quibus loquebatur, id est,
et ille vir ex quo mulier, et illa mulier quae ex viro, et ille vir
qui per mulierem? Neque enim ille vir per mulierem, ex quo viro
mulier: sed vir qui natus est postea ex viro per mulierem, quemadmodum
hodieque nascuntur. Ac per hoc si cum ista diceret Apostolus, de
corporibus loquebatur, procul dubio corpora utriusque sexus ex Deo.
Porro si non vult esse ex Deo hominum nisi animas et spiritus;
profecto etiam secundum animam et spiritum mulier ex viro, et nihil jam
relinquetur eis qui contra animarum propaginem disputant. Si autem ita
dividit, ut dicat mulierem ex viro esse secundum corpus, ex Deo autem
secundum animam et spiritum; quomodo erit verum quod ait Apostolus,
Omnia autem ex Deo, si mulieris corpus ita est ex viro, ut non sit
ex Deo? Quapropter ut Apostolus potius verum loquatur, quam iste
Apostolo praeferatur, mulier ex viro est, sive secundum solum
corpus, sive secundum totum, quo constat humana natura (nihil enim
horum tanquam certum affirmamus, sed quid horum verum sit adhuc
quaerimus): et vir per mulierem, sive ex patre tota hominis natura
ducatur, quae per mulierem nascitur, sive sola caro, unde adhuc
quaestio est: omnia tamen ex Deo, unde nulla quaestio est, id est,
et corpus et anima et spiritus, et viri et mulieris. Et si enim non
ex Deo nata vel tracta sunt, vel manarunt, ita ut ejus naturae sint;
tamen ex Deo sunt. A quo enim creata, condita, facta sunt, ab illo
habent ut sint.
28.
inquit,
|
“Apostolus, Et ipse det omnibus
vitam et spiritum; deinde addendo, Fecitque ex uno sanguine omne
genus hominum (Act. XVII, 25, 26): animam et spiritum
originaliter retulit ad auctorem, corpus ad traducem.”
|
|
Imo vero qui
non vult temere animarum negare propaginem, antequam liquido clareat
utrum ita, an non ita sit, habet quod in istis verbis Apostoli
intelligat, ex uno cum sanguine dixisse, ex uno homine, a parte totum
significante locutionis modo. Si enim ipsi licet intelligere a parte
totum quod scriptum est, Et factus est homo in animam vivam (Gen.
II, 7); ut illic intelligatur et spiritus, de quo Scriptura ibi
tacuit: cur aliis non liceat sic accipere quod dictum est, ex uno
sanguine; ut illic et anima et spiritus possit intelligi, quoniam homo
significatus nomine sanguinis, non solum constat ex corpore, verum
etiam ex anima et spiritu? Sicut enim qui propaginem defendit
animarum, non hinc istum debet opprimere, quia de primo homine
scriptum est, In quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): non enim
dictum est, In quo omnium caro peccavit; sed, omnes dictum est, id
est, omnes homines; cum homo non sola sit caro: sicut ergo hinc iste
non debet opprimi, quia forte ita dictum est, Omnes homines, ut
secundum solam carnem intelligerentur; sic iste non hinc debet premere
defensores propaginis animarum, quia dictum est, omne genus hominum ex
uno sanguine, tanquam propterea sola caro pertineat ad propaginem. Si
enim hoc est verum, quod isti asserunt , ut non sit anima ex anima,
sed caro ex carne sit tantum; ita dictum est, ex uno sanguine, ut non
totus homo significaretur a parte, sed tantum unius hominis caro:
illud vero quod dictum est, In quo omnes peccaverunt, sola omnium
hominum caro intelligenda est, quae inde transfusa est, a toto partem
significante Scriptura. Si autem illud est verum, quod totus homo ex
toto homine propagatur, id est, corpus, anima et spiritus: ibi
proprie dictum est, In quo omnes homines peccaverunt; hic autem
tropice, ex uno sanguine, totum significatur a parte, id est, totus
homo, qui ex anima constat et carne, vel potius, ut iste amat loqui,
ex anima et spiritu et carne. Nam et ex parte totum, et ex toto
partem divina eloquia significare consueverunt. Ex parte enim totum
significatum est, ubi legitur, Ad te omnis caro veniet (Psal.
LXIV, 3): quia ex carne intelligitur totus homo. Ex toto autem
pars, cum dicitur Christus sepultus, cum sola ejus caro sepulta sit.
Jam illud quod in hoc Apostoli testimonio positum est, quia ipse dat
omnibus vitam et spiritum, secundum superiorem disputationem puto quod
neminem moveat. Ipse enim dat: sed adhuc quaerimus unde det, utrum
ex nova insufflatione, an ex propagine. Ipse quippe dare etiam carnis
substantiam rectissime dicitur, quam tamen dare ex propagine non
negatur.
|
|